De Culice pipienti eiusque aculeo 'setaceo'

        Dum virus coronatum hominibus omnibus orbis terrarum morbo COVID-19 minitatur, aliud virus his temporibus capitibus imminet incolarum qui in antiqua Baetica Romana prope Hispalim atque apud sinum Gaditanum hodie habitamus, etiamsi usque adhuc tantummodo circa viginti homines affecti sint in urbe Hispalensi atque unus aut alter  equus apud Onubam et Gades. Virus enim "Nili Occidentalis" nuncupatur, quod febrim eiusdem nominis adfert, adlatum ab animalibus minutissimis eis quae telum aliquando letiferum habent illud a natura arte reciproca generatum, quod "fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum" est, difficile visu nisi per instrumentum microscopicum. De culicibus videlicet loquor.

Culex pipiens (Hispanice "Mosquito común" o "trompetero"). Imago sumpta hinc.

       Placet enim mihi plurimum discere de eis minimis "inmensae subtilitatis" animalibus, in quibus Plinius Maior rerum naturam nusquam melius totam esse dicebat magna cum admiratione.  Insectum dipterum enim quod "virus Nili Occidentalis" adfert, quoddam genus culicis est qui inde a Carolo Linnaeo nomen accipit q.e. Culex pipiens, anno 1758 in opere c.t. Systema naturae per regna tria naturae, secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis (Editio decima reformata) huiuscemodi ab eo primum descriptus:

        "224. CULEX. Os aculeis setaceis intra vaginam flexilem. Culicis Larvae plerumque in aqua degunt et Pupae moventur agiles. C. pipiens: cinereus, abdomine annulis fuscis octo. [...] Habitat in Europae aquosis, copiosissima Lapponiae; etiam in America obvia. Mas antennis plumosis vix pungit aut sugit sanguinem. Larva in aquis, Pupa bicornis reversa. Insectum pipiens, pungens, in Indiis magis venenata. Anseres allicit, pullos Gallinarum nutrit, Lapponum calamitas felicissima."

    In sua Fauna Svecica (1761) Linnaeus addit haec:

       "Hominibus et animalibus sono alarum et sanguinis suctu molestissima, præsertim noctu. Dum vulnerat sanguinemque haurit, pedes posteriores erigit. DESCR. Corpus oblongum, cinereum. Abdomen octo zonis fuscis. Rostrum rectum, setaceum. Alæ albicantes, vasculosae, ad lumen nitentes. Thorax subtus hirsutus." 

Culex pipiens
       His temporibus, quibus 'lues coronaria' in totum orbem terrarum grassatur et cuius origo nondum certissima sit, appositum mihi visa est coram vobis, lectores fideles, mentionem facere horum minutissimorum animalium, quae apud nos volitant molestissima iam plurimos annos.

    Simul novum vocabulum ferreum aut figlinum sive cretosum, dum haec scribebam, didici, scilicet "setaceus, -a, -um" (i.e. saetis similis aut ex iis confectus), ad describendum Culicis pipientis aculeum et rostrum usurpatum, quod vulgus in decursu saeculorum mutatum est inde ab "[cribro] setaceo" in vocem Hispanicam "cedazo" (enuntiata prima littera modo usitato apud nos, scilicet constrictiva sibilanti dentali insona [s] in constrictivam dentalem insonam [θ] mutata) aut in vocem Italicam "setaccio", quae ad quoddam cribrum ex saetis confectum refertur.

Diversa genera culicum (J.L. Ordoñez)




Comentarios

  1. At nonne laudandus est culex, ut etiam musca apud Lucianum et innumera alia animalia, quorum encomia reperiuntur duobus in tomis a Caspare Dornavio collecta?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Sane laudandus est culex prae omnibus insectis! Nam dum cetera furtim ex insidiis figere tela solent, ille metuenda classica pulsans exclamat: Cave!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria