Concha salis puri

Concha salis puri

        Dum animam ducimus et vivimus, vita ipsa nobis mortalibus aliquando res miras inopinatas inexspectatasque donat. Non quidem cogitavissem umquam, cum abhinc fere tria lustra Latine nugas exarare in hoc scriptorio retis omnium gentium decrevissem, neminem insulsa mea nonnulla (ne "tota" dicam) lecturum esse, nisi fortasse aliquis circa me sive amicus sive sodalis. Numquam, inquam, lucubratiunculas meas alicui usui esse aut nonnullius momenti putavissem, nisi mihi ipsi solae. Etenim Kalendis Septembribus proximis epistulam accepi et gratanter perlegi pulcherrimam cuiusdam feminae mihi minime notae, quae docta prudentia elegantissima verba Latina ad me dirigebat. Utinam mihi liceret verba eius omnia et singula exscribere, quia ea propria mihi desunt ad exprimendum quid senserim, dum oculis meis lineas sive versus perlustrarem illarum litterarum, quae procul dubio inter dilectissimas omnium, quas umquam accepi, servabo et condam non solum meo in scriptorio, verum etiam meo in imo corde. Tantummodo autem nonnulla excerptabo pace eius, utpote quam ipsam pudeat palam in rete omnium gentium Latine scribere:

      " [...] salsissimo scriptorio tuo, in quod abhinc duos menses casu incidi nescio quid quarens. Illic editionem orationis Cassandrae Fedelis, quam nondum noveram, a te paratam legisse memini, adeo sententiis tuis latinissimis delectata ut operae pretium esse initium SALIS scriptorii petere existimarim, ut melius id gustarem atque ponderarem. Hac re constituta, per duos menses, hac aestate inusitata, morbo pessimo affecta, cum neque Italico cursui aestivo, diu quaesito, neque, pro dolor, CAELO Matritensi interesse potui, scriptorium tuum perlegi totum, ab ovo usque ad malum, tanto oblectamento ut desinere, tamquam si mirificum librum ante me tenerem (et, re vera, tenebam), non valerem. Itaque aestas completa est hominibus vitreis, anibus pugnantibus salem pententibus, praestantibus feminis litterarum Latinarum peritis, mihi, fatendum est, omnino ignotis, delicatissimis haicuis, locis Plinianis semper miris, nugis in Hispanicum sermonem versis, conventibus peregrinationibusque per totum, plus minusve, orbem terrarum, cogitatis academicis et privatis proximis et alienis, fabulis parvo filio narratis (ego quoque conata sum abinc nonullos annos), inscriptionibus non bene intellectis, symbolis sive prolixis sive brevibus sed usque quaque optime concinnatis, salibus Gomesianis Musarum exquisitis [...]  Insuper, forte fortuna, candidas terras Gaditanas mense Iulio cum familia mea lustravi. Raeda vecta, salinas ad oram maritimam cernens, clamavi “¡Salinas Alexandrae!”. Beata tu quae pulcherrimum mare versicolor conspicere posis dum Baeloni Claudiae versaris! [...]".

Ad gratias agendas [Ad C.B. (beatevivendi)]

      Epistula haec pulcherrima et humanissima calamo polito confecta inscribebatur sic: "Ad gratias agendas". At gratiae mihi erubescenti potius agendae sunt plurimae et summae non solum pro omnibus quae in illis litteris continebantur, verum etiam pro donis immeritis, quae optima omnium quibus maxime delector, femina haec lectrix candida atque benevolens in Academiam meam misit: scilicet et unguentum, quod suavissimum Africam redolet atque aestatem luculentam, et librum salibus prudentissimis plenum a femina quoque Caesaraugustana conscriptum, quem nunc temporis attente pedetemptimque evolvo atque de quo plura alias dicturam esse spero, sicut ei promisi, pace veniaque negotiorum quae procul ab hoc scriptorio pro dolor me habent.      

     Interim quid pro tantis donis ei reddere possum? Cum enim magistra lectrix ea (cuius nomen palam dicere non audeo) me rogaret non desinere paginas huius scriptorii "albis salibus vitae condire", qua de causa prima verba, quae nunc exarare cupio, ad eius nomen dicata erunt. 

          Sunt ergo qui dicant nobis non licere primas partes in mensa sali negare, quod solius quidem salis nomine et sufficiens et frugalis olim mensa significabatur. Id quod expressit Flaccus his verbis: 

        ...modo 'sit mihi mensa tripes et 
        Concha salis puri et toga, quae defendere frigus 
        Quamvis crassa queat.'

          Pomponius Porphyrio Commentum in Horati Sermones scribens verba colore fusciore a me notata illustravit huiuscemodi:

          "ET CONCHA SALIS PVRI. "Puri salis", id est: simplicis, non conditi. Et "concha" merito, quia pauperiores in marina concha salem tritum habere solent, quo cum pane uescantur".

         Simplex quidem erat illa aetas, quae mortales paucis contentos faciebat et quae non ab auro, sed potius a nondum invento auri usu, ut opinor, "aurea" fuit dicta, copia salis cum paucis esculentis alebatur atque illius commutatione et mercimonio cetera ad convictum necessaria utcunque sibi, ut nos auro, comparabat, ne utique salem, cuius nummarius usus longe fuit antiquior atque prior, auro posthabeamus.

         Cum natura sit paucis contenta, non tam rerum multitudinem et quantitatem quam qualitatem praeferamus, necnon "salem et mensam ne praetereamus", ut Pythagoras suo symbolo non inconcinne praecipiebatur, quo significaret neque amicorum consuetudinem, quae sale comparatur, negligendam neque amicitiae iura, quae mensa stabiliuntur, violanda.

      Nova lectrix ergo calamo perpolito Latine scribens mihi est, quacum spero "multos modios salis simul edendos esse", ut amicitiae munus expletum sit.

Comentarios

  1. Gratias sinceras et innumeras, cara amica, pro tuo ingentissimo “munusculo”, quod, re vera, inexspectatum et inusitatum gaudium in his incertis temporibus mihi, non merenti, affert.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo gratias summas ago tibi, aurea Concha salis puri!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria