Carmen de aestate exeunte

Hoc carmen concinnavit sodalis Gregis Latine Loquentium, cui nomen est Marcus Sbardella, die pluviali ante fenestram eius officii, quod ego ipsa apud domi meae fenestram sessa caelum sudum prospiciens legi, antequam Academiam peterem, atque nunc in scriptorii huius dilecto angulo condere et vobiscum, lectores et lectrices fideles, compartiri volo: 

     
      Grex interreti doctorum hominum est quibus ipsis 
     est toto cordi permultum lingua Latina. 
     Atque loquentes sunt, autem persaepe tacentes, 
     hic Herbertus, Alexandra est, Victorius ille, 
     Edvardus, Nemo, Thomas est atque Beatus, 
     Ioannes, docti plures, aliique periti. 
     Interdum rixantes sed semper Bonum amantes. 
     Tityre, tu doctis his omnia quaerere possis!

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria