De periculo publico recentissime edicto usque ad Lemuria

    Facetiam nubeculatam adposui hanc coniugi dedicatam eisque qui in nosocomiis opus faciunt, maxime in 'Aede Indesinenter Curandi' vel AIC (Hispanice UCI), et virus coronarium cottidie oppugnant.

Facetia nubeculata hinc sumpta

_____________
* Sententia q.e. "Nḗ prŏpĕrḗs, ārcḗt quǣ frī́gūs, pṓnĕrĕ vḗstem" adagium Latinum recentissimum est, nisi fallor, cuius originem prorsus ignoro, sed idem valere videtur eius quod Hispanice "Hasta el cuarenta de mayo no te quites el sayo", Italice "Maggio, adagio", Anglice "Cast ne'er a clout till May be out" dicitur. 



         Heri magistratus nostrates periculum publicum edixerunt, quo noctu cives domibus exire vetantur, quia virus coronarium adhuc viget, in Hispania magis in dies gliscit et grassatur per totam Europam orbemque terrarum. Praeses noster Petrus Sanctius nuntiavit periculum publicum hoc producturum esse usque ad diem IX mensis Maii proximi, scilicet a.d. VII Id. Mai. vel potius usque ad spatium sex mensium. 

         Cum in antiqua Roma dictator summam potestatem haberet atque non esset fas ultra sextum mensem retinere, ne in tyrannidem verteretur, nisi aliter reipublicae necessitas exigeret, sunt qui perverse intempestiveque putent his temporibus dubiis virum istud coronarium periculum non esse verum, sed potius regimen politicum quod libertates nostras imminuit vel id quod peius, eripit. 

         Memento quoque, lectores mei fideles, lectrices candidae, ante diem septimum Idus Maias Lemuria incipere, quae sunt festa placandi Lemures, mortuorum animas, causa instituta, et VII, V, et III. Id. Mai. per tres dies, qui ideo nefasti erant, a Romanis celebrata. 

         Si ergo antiqua licet componere novis, dii procul a nobis mortalibus hanc luem pestiferam quam citissime averruncent!

 
Imago hinc hodie sumpta.

Comentarios

  1. Magno cum gaudio, post nunnullas hebdomades, tua verba, iucundissima et prudentissima, rursus lego,
    cara Sandra sive Alexandra sive Cassandra.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo maiore cum gaudio verba tua benevolentia lego, carissima Concha Salis. His hebdomadibus negotiosissima sum et satago, sed spero fore ut mense fere medio Novembri plus temporis subsecivi mihi sit! Cave virus coronarium istud pestilentissimum et cura ut valeas quam optime animo corporeque!

      Eliminar
  2. Valde timeo virum istud coronarium.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria