De candore et nigrore
Aves de caelo
candorem prospiciunt
atque nigrorem.
In quadras fuscas
naturā sese condunt:
nives an sales?
Vae tibi, misella Hispania! Iam non solum lues viri coronarii, sed etiam frigora immania in te, terram apricam calidamque, saeviunt. 'Philomenae' nomen casu dederunt turbidae tempestati ei quae nives et imbres et ventos et maris fluctus et maxime aerem gelidum tibi fere inusitatos adtulerunt. Illud nomen femininum, inquam, casu datum est, utpote quod nihil sit cum sancta martyre et virgine Ecclesiae Christianae neque cum Philomela illa mytologiae Graecae in lusciniam mutata. Quippe meteorologiae periti seligere nomina et masculina et feminina eaque alternis vicibus solent, quae prorsus nescio unde sumant, sed si nomina olim ad homines sanctos et martyres referebantur, maxime feminarum, nunc ad viros quosvis et mulieres quaslibet pertinent nulla certa causa electa.
Sed ad frigora redeamus et clades. Nam si haec tempestas turbida satis superque non fuit, alia calamitas intemperiesque ad domum meam domestica advenit: scilicet machinula, quae aerem temperat, abhinc fere una hebdomade munere suo fungi desivit atque de vita electronica decessit. Qua de causa tres vel quattuor dies domi dego sub stragulis cooperta, nam Gaditani gens sumus non assueta frigora maxima sustinere. Et dum domi tempus huiuscemodi tero (foris enim me exire et sub divo deambulare personatam perquam iniucundum est), horis utor cogitans de rebus humanis cottidianis usitatisque, ut puta de concordia familiari, de munditia domestica, de machinis reficiendis, de operibus academicis et maxime de propositis futuris.
De propositis futuris... Fatenda est enim quod sentio: tempus futurum prospicio cum tenebrosum tum luculentum, sicut in imagine ea supra apposita, in qua tamquam avicula assueta inter salinas volitare discrimen inter gelidas nives set sales calidas facere non valeo et, quadris prospectis, non capio cur alterae albae, alterae fuscae appareant tamquam tabula latrunculorum sive ludus scaccorum is qui "duas in se inuicem conversas castrorum acies ad pugnandum instructas repraesentat", ut Marcus Hieronymus Vida descripsit in carmine Scacchia Ludus anno 1525 in lucem editum, cuius ecce vobis, lectores candidi, ex 658 versibus quattuor priores:
Ludimus effigiem belli simulataque veris
Praelia, buxo acies fictas et ludicra regna,
Ut gemini inter se reges albusque nigerque
Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.
Haec quidem vita est, hoc theatrum mundi, scilicet scaena luminibus et umbris praedita, in qua personae partes primas et secundas et tertias agunt tales quales reges et reginae, milites, operarii, latrunculi, episcopi, equites... Vita ergo binis quadris constat, quae alterae nigras, alterae albae semper erunt, unde nihil agere possumus nisi conscii esse de hoc vitae ludo et seligere ubi versari et quibuscum proeliari et inde quo ire velimus oculis attentis in metam aut scopum, etiamsi victores non semper evadamus in singulis proeliis. Utut est, hoc novo anno ineunte spero me bene selecturam esse sodales lusorios et manus idoneas et opportunas vias.
|
Comentarios
Publicar un comentario