Qualis erit annus novus 2021?


     Vix nondum unum diem explevimus ex quo anno nuper delapso valediximus et novum salutem dixi, quem speremus minus horribilem fore, unde annum quidem novum 2021 faustum vobis, lectores candidi, lectrices fideles, et ad omnia, quae recte cupitis, prosperum cum vobis tum ceteris omnibus, quos merito diligitis, precor. 

   Homines plerique, anno novo ineunte, nova promittere et bona poscere solemus, ut nos in meliores viros aut feminas mutemur simul atque tempora mutari in melius volumus, ut puta fumum tabacinum derelinquere, corpus cotidie exercere, potiones et cibos salubriores gustare, plura legere scribereque et linguas peregrinas discere aut eas callere et ita porro. Ego autem abhinc fere viginti annis fumum Nicotianum exhaurire desii. Etiam potiones frigidas dulces numquam bibo, quae non mihi placent. Cervisiam malo et vina saporis sicca et potionem Arabicam sine saccharo mediocriter sorbillo.  Magis in dies holeribus vescor atque omnia cum mica salis sumo. Linguas peregrinas atque inter eas maxime Latinam cottidie disco necnon saepius lego scriboque. Quid ergo heri noctu promisi novo anno derelinquere? Tantummodo una res est, qua nimis abutor: scilicet ordinatro. Sed puto difficillimum id deponere, utpote quod sit instrumentum praecipuum, quo inter alia multa opus academicum facio. Quamobrem a vitio nullo me promisi abstenturam esse. 

     At unum et alterum poposci atque multum flagitavi: pacem familiarem et valetudinem liberam morbis, quod utrumque puto difficillimum actu novo anno fore, quia bona valetudo de nobis non omnino pendet (nam de viro isto pestilentissimo mitigaturo et de efficaci vaccino dubito) et pacem inter quasdam sorores impetrare labor plus quam Herculeus est.

Comentarios

  1. Ut sit annus tibi faustus, felix, fortunatus, atque ut pace et bona valetudine fruaris!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago pro verbis benevolentibus. Idem novo anno tibi exopto necnon ut potionibus saccharo conditis servire desinas! Vitam autem cum sale degere pergas!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria