De salsedine Gaditana

      Hodie dies natalis huius Scriptorii insulsi est (XIV annos natum est!), quamobrem celebrare duobus modis diversis statui, scilicet primum scribendo de sale, quod elementum praecipuum et primarium, cuius causa hoc Scriptorium Academicum Latinum natum atque conditum est; deinde vobis commendando alteram pagellam Sali dedicatam, quam abhinc multos annos aperui et quamquam fere derelicta erat, denuo currit novis calcaribus additis. Nunc enim duae pagellae exstant, Latina altera, Hispanica altera, quibus auctrix Gaditana sperat fore ut lectores lectricesque fideles gliscant et praesertim ut illius auri candidi divinique condimenti gratiā nos ipsos noscere atque vitam degere humaniorem discamus.
 
S. Viniegra Gaditanus pinxit* ca. an. 1898

    Qui etenim Gadibus, terra Hispaniae maxime meridionali atque antiquissima provincia Romana, necnon in propinqua Insula Legionensi versamur, gratiam atque leporem ad salem statim referre semper solemus. 

      Quis nostrum non saepe dixit vel audivit umquam haec?: "Quam salsus es!" "Quanta salsitudo tibi inest!" 

  Cantator enim ille Baeticus maximus, cui nomen vulgo est "Juanito Valderrama" saeculo nuper delapso canebat hos versiculos Gaditanos "alegrías" nuncupatos: 



                 Bahía de San Fernando                     "Insulae Legionensis sinus,
                Chiclana y Puerto Real,                       Caeciliana et Portus Gaditanus.
                yo sé que hay tierras bonitas,               Loca amoena esse bene scio, 
                pero no con tanta sal.                           sed nulli tantum salis."

    In oppidis Hispanicis quidem nulla puella exstabat eiusdem farinae cuius erat cingara Gaditana, sicut inde ab saeculo XVIII alia cantinela iocosa dicebat huiuscemodi:

                  Viva el chiste y el gracejo                   "Vigeant facetiae et lepores 
                  de la perla gaditana.                            margaritae Gaditanae.
                  Viva la gitana,                                       Vigeat cingara,
                  prototipo de la sal...                             tota merum sal."

         “Margaritae Gaditanae” quoque erant puellae illae Gadibus oriundae, in toto Imperio Romano propter eius salsam et lascivam et elegantem saltationem celebratae. Ecce earum una a poeta Gaditano nomine Raphaele Alberti per oculos nostri Martialis illustrata, scilicet Telethusa, iocosae urbis Gadium "elucens puella”: 

                  Ven, Telethusa, romana de Cádiz,             "Veni, o Telethusa, Romana Gaditana,
                  ven a bailar bajo el sol marinero,              veni sub nautico sole saltatum,
                  ven por la sal y las dunas calientes,           veni per salem calidosque arenae colles,
                   por las bodegas y verdes lagares.              per cellas vinarias viridiaque prela".

        Naturam quidem barbaram et agrestem eorum, qui in Hispania orti erant, iam Romani atque aliae gentes Europaeae antiquitus insectabantur. Sed tamen ii qui Gadibus nati erant, alterius farinae esse videbantur, nam hoc in loco amoeno non tantum venustae puellae Gaditanae elucebant, verum etiam ingeniosi poeate, ut Canius Rufus, tam salsus facetusque quam poetae nostri Carnelevarii, ut apud Martialem legimus:

                  Gaudent iocosae Canio suo Gades.

    Sal quidem inde a tempore antiquorum Graecorum Romanorumque metaphora quaedam semper fuit facultatis universalis et quamquam ex prima fronte condimentum humile esse videbatur, quodcumque  tamen elementum necessarium virtute atque utilitate superabat. Homerus, Plato et Plutarchus salem “divinum” nuncupaverunt, utpote qui inter alia multa facultates maximi momenti esset ad nutrimentum, nam sine sale nihil alit neque nutrit utpote fastidiosum et insulsum et minime edibile, unde sine nutrimento indeuqe sine sale vitam esse nullam putabatur. Etiam sal conjuncta est "sapientiae" (vox enim haec a verbo “sapio” deprompta est, quae sibi vult quoque “saporem habeo”) et “ingenio” et “humori”, elementis praecipuis ad pacificum convivium et ad humanum cultum et civilem, ut Plinius Maior luculenter retulit in sua Naturali Historia (31, 88):

Ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit intellectus ad voluptates animi quoque eximias. Sales appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat.

      Testimonium maximum salis eiusque facultatis metaphorice intellectae Marcus Tullius Cicero fuit, utpote qui in totis suis operibus propter magnum verbi et sententiae acumen et subtilem humorem prae aequalibus plurimum eminuerit excellueritque atque ab hominibus sui temporis et a posteris virum magni ingenii et maximum inter oratores habitus sit. Cuius famae conscius Cicero ipse, dum proconsulatum Ciliciae agebat (anno 50 a.Ch.n.), in suarum epistularum una querebatur apud amicum Volumnium, quippe qui parum diligenter possessionem eius salinarum procurator defendisset. Nam, ubi primum Tullius Roma discedit, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana (scilicet dicta insulsissima et insubidissima omnium), in eum conllata sunt. Quintilianus quidem imaginem hanc urbanam Ciceronis confirmavit, cum diceret eum 'in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quemquam dixisse facete'.

  Quamobrem loca amoena salinis plena dicuntur gratiam salis accipere, sicut poetae concinunt cantinelam Gaditanam hanc salsam: 

                      Cai, El Puerto y                                   "Gades, Portus atque
                  la Isla de San Fernando,                           Insula Legionensis,
                  Chiclana y el Trocadero,                           Caeciliana et 'Trocadero'
                  donde se cría el salero.                             ubi scatet salsedo".


Charta Geographica in Google ubi inspicere potes Gadium salsum triangulum 

_________________ 
*Ego colores mente mea fictos addidi, nam pictura hodie perdita tantummodo colore albo nigroque nobis exstat:


Comentarios

  1. Felix dies natalis huic suavissimo scriptorio sit, ut ita dicam... et prasertim gratias plurimas matri, quae, sicut mea socera dicebat, laudem diei natalis re vera meretur.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias summas tibi ago, lectrix mea fidelissima, Concha salis!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria