In memoriam Ludovici Aegidii (1927-2021)

CFC 10 (1976), 17-22
   Heri noctu nuntium tristem accepimus de obitu Ludovici Aegidii, humanissimi et carissimi magistri. Nonagesimum quartum annum agebat et abhinc aliquot annos non optima valetudine fruebatur. 

     Hodie nihil dicere possum tristis, nisi eius nomen in memoriam omnium adferam, propterea quod ex initio, id est, ab hoc scriptorio insulso abhinc fere tribus lustris condito, ille semper mihi comitatus est. De eo quidem nonnullas commentationes scripsi, quae singulas ante oculos vestros, lectrices lectoresque candidi, nunc adponere volo:

       (31/10/2015): De afflatu poetico


       (12/05/2009): Septimana Salsa

  


       Primam enim commentationem de magistro Aegidio mense Octubre exeunte anni 2007 Hispanicius quam Latinius exaravi. Quattuordecim annos post ex hoc Scriptorio vale dico huic viro bono et perito dicendi, egregio Cathedrario Philologiae Graecae, qui hodie, dum eius opera recensebam, invenio ipsum Latine quoque opusculum scripsisse. Nihil quidem mirum, quippe quod ante omnia ille sapiens fuerit et humanissimus.

    S. T. T. L. 

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria