Sermones hodierni
Michaelis von Albrecht Sermones (2021) |
Abhinc tres quattuorve hebdomades librum luculentissimum accepi manibus grandaevis Latine scriptum. Versio Theodisca additur, sed cum hanc linguam pro dolor! minime callerem, tantummodo verba Latina oculis gusto. Liber 'Sermones' decem continet Flaccum illum redolentes, quos magister et philologus Germanus humanissimus ibrum Sermonum nomine Michael von Albrecht concinnavit de his argumentis:
-Sermo I: De hominum curiositateAuctor doctissimus et humanissimus res praeteritas et hodiernas simul tractat in his sermonibus iucunde et eleganter concinnatis, ex quibus Sermones I, IV et IX vobis nunc seligo.
Sermone primo admodum fructa sum et maxime mihi placuerunt versis ii quibus magister ille dulciter simulque acriter dixit, sicut haec (vv. 33-35):
Sermo IV De rerum fururarum scientia agitur atque inter quendam patrem familias, qui de filiae suae tempore futuro sollicitatur, et Tiresiam novum, qui Roberti Jungk (1913-1994), viri periti rerum futurarum, partes agit, per centum et decem versus producitur. Pater ille familias initium sic capit:
A: Martius ecce venit mensis, quo filia nostraCum saeculum XXI pugnam et contentionem inter Civitates Americae Foederatas et populum Sinensem laturum esse plane videretur, Tiresias ille novus inter alia patrem monet iuvenes nostrorum temporum, qui in plagis Occidentalibus versantur, linguam Sinicam callere, utpote qui iuvenes Sinicos intellegere possint eos qui invicem per sermonem Latinum patrimonium nostrum et radices Europaeas discere deberent, si pacem et concordiam in orbe terrarum averemus (vv. 45-47):
Europam ut noscant, linguam illis trade LatinamSermo IX denique colloquium est inter senem et adolescentem De senum utilitate inscriptum. Noster vates hodiernus hoc carmen composuit postquam anno 2020 cantinelam quandam popularem audivit a pueris cantitatam c.t. «Meine Oma ist ‘ne alte Umweltsau» (scil. nisi pessime intellexi: "Avia scrofa est, quae rerum naturam lutat"), quae in pagina retis omnium gentium 'YouTube' nuncupata facile inveniri potest. Sermo IX versibus nonaginta et sex constat, quorum duodecim priores vobis offero:
De senum utilitateReliquum perlegere vobis licet hoc in nexu, ubi peregregius Michael ab Albrecht satiram doctam elegantemque nostri aevi cum sale recens miscuit.
Gratias ex imo corde Michaeli ab Albrecht ago plurimas pro libro donato, quem in pegmatibus librorum huius Scriptorii insulsi magno cum dilectu honoreque condam atque maxime discipulis meis magna cum voce libenter commedabo, quippe cuius scopus postremus et praecipuus sit hic: iuvenes scilicet ad optimas virtutes erudire idque maxime per linguas Graecam Latinamque, quae sunt instrumenta videlicet vividiora atque aptiora ad Humanitatem colendam.
Comentarios
Publicar un comentario