Duo nova animantia in familiam advenerunt

Catulus feles c.n. Melo

       Tandem aliquando calamum manu teneo ad aliquid exarandum, quamvis tantummodo eum capiam ad dicendum 'me animam ducere et vivam esse'. Menses quidem duos nuper delapsos me videbatur magis superesse quam esse. Causae multae fuerunt et diversae, quae uno verbo summarium facio: fatigatio. Fatigatio quidem propter negotia academica, fatigatio propter calores fervidos, fatigatio propter pedum et ossium dolores, fatigatio propter morbum coronatum... 

        In morbum istum equidem primum incidi una hebdomade post omnium gentium conventum, qui decem diebus mihi productus est in oppido Baetico aestuosissimo (calores ad 38um aut 42um gradum Celsianum fere quotidie ascendebant), cui nomen apud Plinium est Nabrissa Veneria (vulgo 'Lebrija'), ubi anno 1444 natus est grammaticus Hispanus ille clarissimus, cui nomen Aelius Antonius Nebrissensis est, cuius quingentesimum annum ex quo ipse de vita decessit, scilicet anno 1522, celebravimus. 

Feles mas c.n. Zero
     Forte fortuna ex isto morbo convalesco, sed adhuc mihi sunt alii dolores molestissimi et tussis. Utcumque est et praeter has aerumnas, duo nova optima his mensibus fuerunt: numquam animalia domi habere volui neque canes neque feles neque passeres ullos, nam putabant ea molestiora esse quam gratiora. Sed filiae post multos annos felem habere roganti tandem aliquando anno ineunte cattum pulcherrimum domi habere permisimus. Et quinque mensibus post domum advenit alter catulus pulchrior, qui uterque beatitudinem ad vitam nostram attulerunt.  

      Cras iter faciam una cum familiae magna parte (duodecim homines, Dei boni!) in quandam insulam medio Oceano sitam 'Lanzarote' nuncupatam, unam scilicet insularum Fortunatarum. Quid autem de felibus? Filia, quae hac aestate opus in nosocomio primum facere debet, domi cum eis manebit. 

      Et vos, candidae lectrices lectoresque fideles, utrum itinera aestiva facietis necne? Domum redita plura scripturam esse polliceor. 


Comentarios

  1. Verba tua accuratissima legens magnum gaudium semper experior. Frequentatissimas terras Italicas, praesertim Plinianas, abhinc aliquot hebdomades percurri, loca pulcherrima, sine dubio, sed ita plena hominum totius orbis terrarum ut vix tanta venustate perfrui posses. Redeuntem mobus coronarius me quoque affecit e quo nunc temporis satis refecta sum.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Optima simulque pessima verba refers, carissima lectrix Concha, nam utinam terram Plinianam, quam usque adhuc non visitavi, perlustrare mihi liceat, de quo tibi gratulor, sed bene te intelligo: loca pulcherrrima ab plurimis hominibus frequentatas saepissime molestissima pro dolor! sese evadunt. Etiam tibi condoleo quod ex morbo coronario laboravisti, sed ex imo corde laetor quod iam convaluisti! Heri ego ipsa ab itinere aestivo salva redii (de quo in hoc scriptorio plura scribam fortasse aut cras aut perendie), sed non 'sarta tecta', ut ita dicam, nam pedes et crura nunc magis mihi dolent!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria