De quadam Volcania insula eiusque salinis

          Salinae "de Janubio" nuncupatae in insula Volcania exstructae.

       Nudius tertius ex itinere aestivo iucundoque domum redii et, quamquam salva una cum cara magnaque familia (duodecim homines fuimus!) ad terram patriam pervenimus, omnino incolumis tamen non reversa sum neque 'sarta tecta', ut ita dicam, nam crura mea et pedes, quasi aedificii fundamenta, infirmiores sunt quam cum iter incepi. 

Duas horas volatus ex Gadibus ad Insula Volcania productus est.

 Ubi fuimus? Unam quidem pulcherrimarum insularum Fortunatarum visimus, cui nomen antiquum, ut videtur, aliis Pluvialia aut Invallis fuitaliis veri similius Iunonia, sicut legimus apud Plinium Maiorem:

    "Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL [milia] p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL [milia] Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam a specie, Invallis circuitu CCC [milia] p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adulescere.[...]. alteram insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum lapide exstructam [...]. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni".

Volcaniae insulae via palmis ornata.

    Cum his diebus de valetudine cogitarem propter pedes dolentes, in quodam gregulo Latine scribentium verba sodalis optimi legi (ipse scripserat haec: "ego valeo, hoc est, non solito magis aegroto..."), unde in mentem meam statim pervenerunt verba medicorum Hippocraticorum, qui affirmabant 'omnes homines a perfecta sanitate longissime semper abesse neque esse quempiam adeo sanum, quin ob perpetuam humorum discrepantiam patiatur aliquid aut morbi aut intemperiei'. Qua de causa corpus nostrum, ut dicunt, continue aegrotat et nos ipsi quasi semiaegri sumus. Constituebant enim inter summe sanum et aegrum medium quendam sanitatis gradum, quem 'neutrum' appellabant huncque, licet a summe sano longissime disiungerent, tamen vocabant 'sanum'.  

Prospectus insulae Gratiosae

      Quamobrem nonnulli medici Hippocratici recentiores contendebant nos, ut semiaegros, a Sale morbos inuehente uel potius inuectos adaugente auocari oportere, id quod omnino respuo et infitior, nam antiquitus scitum est Sale et Sole nihil corpori non solum utilius, verum etiam salubrius esse!

Aquae ferventes vulgo "Hervideros" 

      Utcumque est, quamvis numquam me recorder optima valetudine fruentem (nam inde a pueritia ex pedum molestiis atque de capitis doloribus, quibus"hemicraniae" nomen est, laboro), Salis gratia tamen vita iucundior atque humanior mihi et fuit et est. Haec est causa quod semper loca quaeram aprica et amoena mari et salinis circumsaepta. Aura salsa vesci mihi est quasi mattea prima!

Acta sive litus nomine Psittacorum (vulgo"Papagayos")

   Magistra mea gymnastica methodi illius, quae "Pilates" dicitur, me docet, sicut quidam physiotherapeuta iuvenis alterius sodalis disertissimi, cogitationes nimis negativas sive infitiales morbi sanationem et omnes valetudines retardare posse. Memini olim legisse Erasmum sese ipsum descripsisse 'homuncionem plane vitreum' et subinde periclitari. Dixit enim haec: "Ego si annos numerem, diu vixi; si rationem ineam quantum temporis mihi lucta fuit cum febribus, cum calculo, cum podagra non diu vixi". Ipse, nisi fallor, vectus est corpore suo fragiliore circa septuaginta annos, qui plurimi fuerunt illis temporibus, quibus homines quadraginta annos nati sese existimabant senes. Fortasse ille hominem vitreum se sentiret, sed procul dubio acutus fuit et beneficis salutaribusque cogitationibus praeditus et salsitudine plenus ideoque plurimos annos vitam producere potuit. Ego equidem quinquaginta et quinque annos nata nescio (quis id scit?) quousque tandem vitam meam producat, sed pro certo habeo eam sine sale humaniorem degere nequeo, ut pace quorundam medicorum ipsa dicam.  

Prospectus salinarum "de Janubio". Plura de salinis Fortunatis evolvere licet hoc in libro c.t. "Salis Hortus" (PDF)

      Salinarum prospectibus semper delectata sum. Illae autem "de Janubio" nuncupatae permirae mihi visae sunt propter venustatem eius quadratarum atque ob eius luculentos et quasi occaecantes colores vesperascente caelo. Etiam candor parvularum piramidarum oculos permulcet voluptate. 

Parvulae et candidissimae pyramides salis.

    Saeculo sexto et decimo Fortunatae Insulae a M. Antonio Mureto descriptae sunt in Variis lectionibuhis verbis: 

[...] Nunquam non illic nitere caelum, frondere arbores, pubescere herbas, ridere omnia, spirare assidue mollissimos Fauonios, quorum flabellis arborum comae leniter uentilatae placidissimo murmure auribus blandiuntur: 'Eo accedere innumerabilem uim ac copiam inmortalium auicularum, quae usque et usque liquidissimos cantus tenui gutture funditantes intimos audientium sensus incredibili uoluptate permulceant. Pratum ipsum perennibus riuulis uarie intersecari, quorum aquula nitidissima ad uersicolores lapillos molliter fracta et alligata susurrum efficiat dulcissimum. 'Ita qua flosculorum ambrosios odores exhalantium suauitate, qua Zephyrorum uiridantibus arborum ramis illudentium sibilo, qua uolucrum concentibus, qua blando murmurantium riuulorum strepitu beatas illas mentes continenter hilarari [...].

Prospectus litoris q. e. ''Famara"

   Hodie tamen Iunonia (vulgo Lanzarote) "Insula Volcania" appellata est, quia diversae conflagrationes inde ab saeculo duodevicesimo eventae (nunc Deo gratias ignivomi montes extincti sunt! Insula autem vicina nuper eruptiome horrida affectata est) insulam reddiderunt aridam et siccam ex magna parte, sicut experti sumus, cum aream c.t. "Timanfaya" visimus. Sed quamquam colores fusci et cinerei insulam ornant, palmae tamen nonnullae colore viride vias et vicos et oppidula hic illic pingunt. Etiam inter bestias spectavimus haud paucos camelos vel potius dromedarios. 

Area volcania "Timanfaya" dicta et dromedarii

       Et cactus quoque in insula plurimum nascitur, suae proprietatis et ipse. In terra serpunt caules a radice emissi, lato folio et spinoso, ut more Pliniano dicam.     

Horti cactorum

    Hebdomadam denique degimus iucundam, sed etiam ventosam, id quod matri maxime displicuit, nam ventos omne genus odit. Ego autem gratias egi multas flaminibus aurisque frigidiusculis Zephyrorum, quod fervidos calores et externos et internos in fugam coniecerunt. 


     Ecce vobis picturam pulcherrimam, quas casu in rete omnium gentium inveni, dum notitias quaerebam de salinis "de Janubio." Artifici pictori nomen est Georgius Marsá, cuius pinaces vobis commendo spectare:

Salinas de Janubio IV © 2022 Jorge Marsá



Collectanea mea salum


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria