De mammis et papillis muliebribus

Cerevisia "Mamma" inscripta.
         Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus.

     Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima, dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est.

           Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in eam legi et audivi insulsa, quae hic scribere nunc nolo. Mammas muliebres ultro monstrare eisdem locis quam viri videbatur ius hodie iam acceptum, sed adhuc multi sunt qui eas palam videre timent aut spernunt, procul dubio propter res Venerias in cerebro hominum radicitus insitas. 

        De mammis Plinius Maior Aristotelem sequens dixit haec luce solis clara (11, 232): 

Mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti.

      Mammae quidem sunt virorum et mulierum, lac autem continentes mammae earum hominum quae animalia pariunt.

        Forte fortuna etiam multi viri et feminae fuerunt qui hunc gestum plauserunt, inter quae ipsa numerata sum. Testimonium est haec commentatio, quam vobiscum, lectrices fideles, lectores candidi, compartiri volo.

Imago sumpta hinc.

Eugeni Delacroix "Libertas populum ducens" (1830)

Aloysiae Roldanae Virgo lactis (1689-1706)

Venus Melia.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria