'Laudum Ucrainae' altera editio
Russiam nactus es, imperator barbarissime,
hanc orna atque cole humanitatem!
His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke ann 1940 natae librum c.t. Laudes Ucrainae, lectoribus omnium gentium commendo. Altera editio enim est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio, de qua olim mentionem feci, anno 2022 typis commissa est.
Novissima haec editio quidem sexaginta et quinque carmina nunc continet, quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke, Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet, Polonice a Ioanna Rostropowicz, Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis qui quinque carmina transtulerunt.
Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est 'Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum principumque eorum qui neglecta, quae contigit, ditione foris agunt, alienis inhiantes imperiis, suos in summum adducunt discrimen, suos exhauriunt funditus, seque pariter et universam fortunam aleae belli subiiciunt, ut unum aut alterum oppidulum adiiciant suis finibus.
Sperabamus fore interpretes huius libri omnes ut, cum hic liber, quem anno 2022 nuper delapso in sermones vernaculos vertimus, in lucem proferretur, bellum Russico-Ucrainense in finem iam pervenisset, victoria ab oppugnatis nacta, sed pro dolor! bellum hoc iniustum et iniquum et crudele adhuc manet. Sed praeter hanc tristem calamitatem propositum et inceptum pulcherrimum mihi fuit, nam occasio mihi data est optima habendi commercium epistulare iucundum cum humanissima femina atque egregia poetria Latina viva.
Ecce vobis, lectrices fideles, lectores candidi, Annae Elissae Radke carmen utrumque, alterum, quod mihi maxime placuit, alterum, quo clarissima poetria gratias summas nobis interpretibus egit.
"Audivere dei" dixit Horatius,
vos pusillanimes, audiit et preces
Ucrainae innumeras: Noster adest Deus:
palmam militibus dabit,
qui lassi recubant cumque sodalibus
erectis tamen et auribus hauriunt
cantum dulcisonum, quod fidicen canit
firmans carmine spiritum.
At quid barbaries hostium agit? Rapit,
occidit, iugulat, dira facit stupra,
pontes atque domus destruit urbium,
ut mos est cacodaemonum.
Virtus unanimis spesque sodalium
vincet cumque fide non precibus sine,
multis cum lacrimis, pauperie et fame:
Te, Ucrainam, cecini auream!
Gratiarum actio
Sandrae Ramos, Alaeno van Dievoet, Ioannae Rostropowicz et Ludmylae Shevchenko dedicata
Mercuriales, currite, nuntii,
transferte vestris carmina gentibus,
incendite ignem humanitatis,
Musa modo mea quem excitavit!
Quassemus una flammiferas faces,
una fugemus barbariem horridam,
et caelitus tollamus istam
laudibus assiduis Ucrainam!
P. Scr.: Versionem Hispanicam, quam abhinc aliquot mensibus scripsi, hic habetis. Hanc commendationem nunc exaro vobis, quia iam eam fecisse putabam immemor. O caput insulsum!
Comentarios
Publicar un comentario