Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.

    Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba anno 1519 dixit haec:

lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari.

   Annum novum MMXXIV, qui iam iam incipit, vobis omnibus, mihi fideles lectores lectricesque candidae, felicem et faustum ex imo corde exopto et bona spei et valetudinis et pacis atque etiam... salis plenissimum!

Comentarios

  1. Perfelicem, iucundissimum, omnibus bonis oneratum novum annum tibi, doctae et praestantissimae amicae, imo ex corde exopto!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Anónimo11:09:00

      Gratias plurimas tibi ago, carissima! Et ut more Erasmiano dicam, precor, ut hic annus tibi laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria