Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2024

Vota reconvalescentiae trigae

Imagen
     Postquam a quodam conventu Nebrissensi nuper celebrato domum reveni, morbo Covid affecta sum. Quamquam nunc crebro non tussio neque pituita nasi molestissima mihi est neque febricito, adhuc aegroto, nam caput multum mihi dolet. Anna Elissa Radke nudius tertius ad me misit epistolium, quo nuntiabat libri quarti versionem illius seriei ad Ucrainam dedicatae c.t. FUNDA DAVIDIS, iam fere paratam mox in lucem edituram esse. Huius libri tertia et ultima pars redolet dulcem et tenerrimam spem, nam pueri et puellae sunt qui partes primas agunt hoc in magno theatro mundi per vitam simplicem et cottidianam Gregorii et Catharinae, liberorum optimae feminae et doctae magistae Ucrainensis, amicae Annae Elissae carissimae nomine Ludmillae, atque nunc quoque mihi amicae.         Huic volumini quarto optima poetria rogavit me praefatiunculam adponere et gratanter feci. Etiam Anna Elissa prooemium poeticum concinavit in quo ea ipsa, Ludmilla et ego quasi ...

De clade Hispanica quae evitari potuit

Imagen
     Clades et calamitas modo subitoque in nostram patriam advenerunt Hispaniam. Causa fuit quaedam aeris frigidi perturbatio DANA litteris compendiariis apud nos nuncupata, quae Hispanice “ D epresión A islada en N iveles A ltos” sibi vult, id est, depressio aeris frigidi in maxima altitudine semota.       Perturbatio haec vulgo ‘gutta frigida’ appellata est. In Hispania apparet cum aer gelidus ex regionibus summis Europae Occidentalis lente et pedetemptim progreditur et descendit, atque ubi primum aerem calidiorem et humidum maris Mediterranei collidit, caeli et aquarum intemperiem generat et procellas et inundationes.     His diebus nuper elapsis urceatim pluit et tempestates pluvias largas civerunt. Deo gratias in meo oppidulo Gaditano imbres non multum saevierunt in nos atque familia salva est. Veruntamen multi homines mortui sunt (usque ad diem hodiernum plus quam ducenti), multi adhuc quaeruntur, multae civitates rabidis aquis vastata...