De clade Hispanica quae evitari potuit
Perturbatio haec vulgo ‘gutta frigida’ appellata est. In Hispania apparet cum aer gelidus ex regionibus summis Europae Occidentalis lente et pedetemptim progreditur et descendit, atque ubi primum aerem calidiorem et humidum maris Mediterranei collidit, caeli et aquarum intemperiem generat et procellas et inundationes.
His diebus nuper elapsis urceatim pluit et tempestates pluvias largas civerunt. Deo gratias in meo oppidulo Gaditano imbres non multum saevierunt in nos atque familia salva est. Veruntamen multi homines mortui sunt (usque ad diem hodiernum plus quam ducenti), multi adhuc quaeruntur, multae civitates rabidis aquis vastatae ac luto caeno limo sepultae sunt, maxime in regione Valentina.
Multi autem sunt qui dictitent hanc cladem evitari potuisse.
Tribus diebus post quam caelum cadere supra capita nostra visum est, cives Hispani clamamus ubi auxilium exercitusque sint. Interim vicini et vicinae sponte adveniunt frequentes utpote qui adesse adiuvareque velint et manus suas commodare auxiliares ac generosas et subsidium alimentaque ferre.
Comentarios
Publicar un comentario