Epitaphium Didaci Garsiae de Paredes "Herculis Hispani" appellati
Tandem aliquando convalui viro Covid affecta et meliorem me habeo post multos dies ex capite laborans. Magis in dies vires accipio renovatas ideoque ad hoc scriptorium insulsum redeo novis commentariis, qui autem imagines describunt antiquas ope lucis expressas, cum iter feci iucundum mense Septembri anni 2023 in Turgalium oppidum (vulgo Trujillo). In Sanctae Mariae Ecclesia Maiore hius oppidi hoc epitaphium clarissimi Didaci Garsiae de Paredes (1468-1533), qui "Hercules Hispanus" appellatur, forte inveni, quod vobsicum, fideles lectrices, candidi lectores, ut mos est mihi, compartiri volo: Inscriptionem facilem lectu non fuit, nihilominus vobis lectionem offero hanc, e qua si in aliqua parte disentitis, dicatis mihi: DIDACO GARSIAE DE PAREDES, NOBILI HISPANO, CAROLI QVINTI IMPERATORIS MILITVM PRÆFECTO, QVI AB INEVNTE ÆTATE IN MILITIA CASTRISQVE SVMMA CVM LAVDE ET INTEGRITATE HONESTISSIMVS SE EXERCVIT FORTITVDINE, ANIMI ...