Entradas

Architectrix illa rerum natura dixisset

Imagen
Vernales flores florescunt necnon bella: Mensis Mauortis* En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret: "At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum ex...

De mandragorae mysterio

Imagen
Οὐ φανεῖται πολλὴν πάνυ μανδραγώραν ἐκπεπωκώς ; Pastrigis et Neminis gratia hos dies praeteritos, in quibus maximus atque immanis terrae marisque motus clade ruinaque magna Iaponicos uel in Iaponia uersantes ( unum uel alterum mihi notum) commouit, dedita sum lectioni carminum cuiusdam auctoris de quo haud multa sciebam ideoque uix aliquid legeram. In rete quaerendo huius Scoti, poetarum sui saeculi facile principis, Georgii Buchanani (1506-1582) appellati, Opera omnia repperi anno 1725 in lucem edita Lugduni Batauorum, in quorum altero uolumine continentur inter alia opuscula Poemata eius omnia. Mea magni intererat carmina euoluere quae ad Leonoram Pieridis lenae filiam pertinebant, quippe quae femina mysterium quoddam uideretur habere, sicut nos monebat noster amicus graduum uel linearum amoris peritus. Nam poeta querebatur quod non sibi liceret Leonoram amatam uidere nisi personatam, quamuis ascendere ceteros amoris gradus non ueteretur. Nemo itidem sese interrogabat quomodo e...

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum...

Quattuor abhinc annos

Nātūram expellās furcā, tamen ūsque recurret Quattuor abhinc annos, eodem die quam natali meo, repuellascens haud secundo uento iter facere sola coepi quemdam ad locum cuius finis incertus erat. Et quamuis hodie eius extremum mihi uideatur multo incertius quam quattuor abhinc annos, iter tamen hoc facere (nunc autem optime comitata) pergo, quippe quae dulcissima carmina atque imagines pulcherrimas ubique terrarum prospectas numquam uidissem neque audiuissem legissemque, nisi alacriter et fortiter uiam hanc ingredi decreuissem. Operae pretium fuit atque est. Gratias habeo summas omnibus uobis hospitibus amicisque interretialibus qui nonnumquam meum in scriptorium insulsum intrauistis aut alibi uerba comissima erga me seruistis, pro donis tam pretiosissimis mihi donatis abhinc quattuor annis usque ad diem hodiernum. Latine disco obruta negotiis: repuellasco.

De insulso famulo

Imagen
Hodie Gadibus urceatim pluit. Vnde mallem domi manere et legere. Nihilominus, nunc ad scholas Latinas mihi abeundum est. Si forte magnis cachinnis uel leui risu ridere uelitis, beneuoli lectores, amicae lectrices, uobis commendo euoluere hoc opusculum Nicodemi Frischlimi Balingensis (Argentorati 1603), salium grauidum, ex quo facetiam selegi hanc:

DOMVS: Terra de caelo prospecta

Imagen
Caelum est domus terrae Heri per Telam Totius Terrae nauigans pelliculam inueni quandam cuius pulcherrimae imagines (ex. gr. in minutis 04:40 aut 11:20 aut 40:40 aut 42:05 aut 53:15 aut 1:00) et musica permira (ex. gr. in min. 1:17) me ceperunt tanto uoluptate una cum moerore aegritudineque, ut in forulis condere uoluerim huius scriptorii, ubi semper seruare conor omnia quae a me lecta aut uisa aut cogitata ad naturam rerum pertinentia studium meum excitauerint. Pellicula producitur per breuissimam horam et dimidiam (per minutas inter 35:13 et 36:50 tamquam uertigine laboraui) atque plerique nos sine incommodis eam inspicere possumus, quippe quae haud paucos in sermones modernos uersa sit. En uobis, beneuolentes lectores lectricesque, compendium uel excerptum pelliculae (linguam selegi Francogallicam eius artificis honoris causa): DOMVS: Terra de caelo prospecta Maximi momenti quoque mihi uidentur schedae didascalicae appositae ab huius pulcherrimi incepti auctor...

Amor condītur ut cibus

Imagen
Intra Marci Antonii Mureti opera omnia, qui auctor Francogallicus saeculi XVI "ea felicitate Tullianam expressit eloquentiam, ut nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares", carmen repperi admodum idoneum ad hoc scriptorium ideoque libet apponere hic: Cum omnia in amōre misera sint, tum id omnium Miserrimum est, potīrī amīcā cum velis. Repulsā amor condītur ut cibus SALE : Sine spē metūque īnsipidus atque īnsulsus est . Poeta trimetro iambico, ut uidetur, haud insulse usus est ad similiter exprimendum quod olim Ouidius disparibus numeris: Quandō ego nōn timuī grauiōra perīcula uēris? Rēs est sollicitī plēna timōris amor. atque etiam ille Arpinas summus eloquentiae Latinae princeps ac flumen aureum solutis uerbis: Nōuī enim tē et nōn īgnōrō quam sit amor omnis sollicitus atque ānxius .

De anima salsa porcellorum ac suum

Amparo et Charo datum Anno 2002 salsam symbolam de Testamento Porcelli scripsi in lucem editam tres annos post, qua magnopere delectata fui quod argumentum iocosissimum erat, quamquam hodie in melius eius multa mutarem. Fere quidem oblita eram huius libelli quippe quae aliis in insulsitatibus nunc temporis uerser, sed heri hodieque (quantas et quales synchronicitates!) per Telam Totius Terrae nauigans libenter recordata sum hoc opusculum de porcello illo salso qui bona externa, alimentaria uidelicet, atque interna, uiscera scilicet, legat familiariis ac necessariis suis et uariis hominibus. Primum fuit quidam magister Nouae Caesareae qui de Cauia Porcello quaestionem habuit eis qui quodam in loco interretiali Latine pipilamus. Placet enim comprobare quomodo Latina lingua nomina peregrina adaptet suis normis formisque ueborum suorum per decursum temporum. Deinde duae feminae optimae quae Saguntinam Domum Baebiam habitant, commentarios binos exarauerunt iucundissimos...

De uiris tredecim cubitorum

Περὶ τῶν τρισκαιδεκαπήχεων ἀνδρῶν Nonnullis abhinc mensibus scripsi de longurionibus commentarium, in cuius calce plura "de uiris tredecim cubitorum" pollicita sum alias exarare. Hodie hoc obscurum aenigma placet rimari non quod uiros tales πρώαν nouissem, sed quod hanc primam noui anni commentationem proferre in ueritatis lucem libet mihi minime timidae ad numerum XIII . Prisci, ut Erasmus protulit, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant: Tredecim cubitorum : Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populario ioco taxantur, ut ignaui et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse uidetur ab antiquitate. Sic enim eodem carmine Praxinoa de marito loquitur τρισκαιδεκάπ α χυς , id est, V ir tredecim cubitorum , hyperbolicῶs significans enormiter procerum, quum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tri...

Felicem Annun Nouum MMXI!

Imagen
Carmina Latina de "Anni temporibus" a Florindo Di Monaco scripta 1. Hieme Systema: alcaicum Tarde cadebat nix. Rutilas focus flammas alebat. Candor erat polo. In corde mansit palpitante dextra tuo mea. Nix cadebat... 2. Vere Systema: asclepiadeum Maturas, iuvenes, carpite iam rosas, festes serta decent. Herba vocat gradus. Turtur sub platano concinit abdita. Laetantur tenero flumina gramine. 3. Aestate Systema: asclepiadeum maius Titan urit humum. Pax ubivis. Sicca meridies terrens rura tenet. Crebra gregem protegit arbutus. Ulmus stat viridis, flava seges, rufa papavera. Sero stella venit multa ferens oscula amantibus. 4. Autumno Systema: sapphicum Uva flaccescit, vetulus flet aeger. Nubilat. Spargunt croceum tapete flabra. Ranarum tenuis querella nuntiat umbras. ***