Entradas

Puella umbellam gerens

Imagen
   Dum commentationem scribebam de sale (nam diebus continentibus acroasim faciam apud gentem uicinam), quoddam praeconium casu inueni, cuius imagines laborem academicum relaxauerunt, mentem recreauerunt et mihi admodum arriserunt uariis causis: propter puellam ipsam scilicet lepidam et colores contrarios ad eam delineandam usos necnon ob decursum temporum mutationemque penicilli... Imagines quidem septem sunt periucundae, maxime tres ultimae, in quibus res duae simul abundanter ita fluere uidentur, altera lineolis transuersis repraesentata, altera globulis siue punctis solutis, ut pro certo habeamus quid de caelo cadat, dubitemus autem quid de manibus puellae effusum sit, nisi nomen legamus societatis mercatoriae.  Imago sumpta hac ex pagina        Quippe paruula puella haec umbellam magnam manu tenens tamquam icon facta est societatis mercatoriae salem uenditantis, cui nomen est "Morton Salt". Elogium uero, quod praeconium atque imaginem pu...

'Commentarii de inepto puero'

Imagen
       Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa  inscripti (in Hispania  El diario de Greg  inscribitur , apud Americanos autem Hispanice loquentes  El diario de un chico en apuros ), qui inuicem ex eodem primario libro  Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est.       Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero , fecit  Daniel B. Gallagher , sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter . Ed.  Il Castoro  et  ABRAMS          Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse ...

De felicitate

Imagen
Felici    Hieronymi Cardani hoc praeceptum est ad filios datum  una cum aliis monitis, ut ipsi felices esse conentur: Vitia sunt ut sal, ignis, piper:  modica condiunt,  copiosa corrumpunt.    Ignem condimentum esse idque optimum , prorsus nesciuisse confiteor (etiam famem  esse condimentum optimum, ut uidetur). Vtcumque est, si medicus ille Mediolanensis 'fide dignus' fuit Gomesio Miedi peritissimo  salis, condimenti diuini,   quis sum ego, ut eius uerba et consilia refutem ac negem? Praeceptum ergo obseruabo et modica fieri conabor scribens hoc in scriptorio insulso, ne in uitium incidam pessima coqua copiose condiens.          Tantummodo unum addere uolo: nouum discipulum mihi esse, qui Latine scribere amat, quod quidem me facit felicem.

De modo compescendae sitis

Imagen
Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535      Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.       Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua...

Magis in dies

     Mensis Martius initium cepit nouis academicis grauidus, quorum nonnulla ex hoc scriptorio per fenestram prospicio in horizontem bona spe, pleraque autem animo fastidioso. Ecce hodie uobis, lectores candidi, unum nouum, alio die aliud.      Nouam quidem ministrare coepi scholam ad sonos singulasque uoces linguae Latinae attinentem, cui hoc anno spero fore ut melior profectus sit, nam discipuli magis in annos rudimenta Latina ignorare uidentur. At inter eos, qui in conclaui huius anni fere uiginti sunt et plerique linguam Graecam malle quam Latinam confitentur, unus aut alter saltem lingua Latina usus est aut adhuc utitur, ut Felix discipulus, qui priuatim cogitationes Latine scribit uarias quasque pollicitus est mihi monstrare; ut Salus discipula, quae in quodam Lyceo Insulae Legionensis sermonem Latinum didicit modo, ut aiunt, uiuo et candida falsaque ipsa putabat, cum in Vniuersitatem intraret, omnes et professores et discipulos Latine colloqui; ue...

De dulci aegritudine amoris

Est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime  diligas interdum nihil scire   (Plin. Epist . VI  4, 3)       Symbolam nondum in lucem editam lego, cuius arbitrium atque existimationem proferre atque ad quosdam commentarios periodicos mittere debeo. Argumentum mihi placuit atque illic inter alia epistulam Plinianam (VI 7) ad uxorem missam euolui breuem atque iucundam, quam uobiscum praesertim, lectrices meae fideles, compartiri uolo:   C. Plinius Calpurniae suae s.   Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc i...

Quem modo tam rarum cupiens uix lector haberet

Imagen
C. Plinii Secundi Nouocomensis   N aturalis Historia  [Editio princeps, Venetiis: Ioannes Spira, 1469]  Colophon     In rete omnium gentium 'editionem principem' modo inueni totam  Naturalis Historiae , anno scilicet 1469 editam, eamque optime ope lucis descriptam, cuius primam atque ultimam paginam uobis partim monstro. Confiteor attente non legisse antea epigramma quod in colophone inuenitur. Arrident quidem multum mihi carmina in quibus libri iucunde loqui uidentur. Ecce uobis, lectores mei, epigramma gratum, ad quod litteram initialem idoneam (scilicet consonantem Q) eamque ornate pictam apponere non potui, utpote quae illic non appareret. Aliam ergo selegi pulchre delineatam ad "Naturam" uidelicet significandam:  Quem modo tam rārum cupiēns uix lector habēret        Quīque etiam fractus pēne legendus eram, Restituit Venetīs mē nūper Spīra Ioānnes        Excripsitque librōs aere notante ...

Quousque tandem

   Cum in hoc scriptorio retiali insulsitates enarrare olim coepi, numquam imaginata sum hodie, octo annis post, me adhuc adesse coram uobis, lectores mei fideles, scribentem. Quippe prorsus nescio quousque tandem ipsa abusura sim patientia uestra. Hodie enim quid agam bene scio, cras autem semper ignoro. De uobis sane res aliquatenus pendet. 

Num tempora mutantur?

Imagen
    Hodie plerique homines de Amore et loquuntur et scribunt. Ego autem de aliis argumentis insulsioribus mecum uoluere malo. Cur sic agis, Alexandra? Quia equidem uolo. Vix intra spatium unius mensis noua comitia celebrabuntur mea in pulchra regione Baetica. Quid noui sub sole? Fere nihil nisi quaedam res inusitata atque inaudita inter candidatos quattuor factionum politicarum, quae colores a ciuibus Baeticis dilectos induere conentur. Quare id faciant, fortasse requiritis. Attente inspiciatis quaeso, lectores candidi, imaginem hanc: Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)  Thersa Rodríguez (Podemos)     Et nunc illam nouissimam conferatis cum hac abhinc tres annos descripta: Iospehus A. Griñán (PSOE), Xaverius Arenas (PP), Diidacus Valderas (IU). Victores Comitiorum anno 2012. Fotos EFE    et cum hac: Quam factionem politicam ciues ...

"Urbs et rus" (3)

Imagen
    Abhinc duos annos et nonnullos menses per cursum publicum accepi tres imagines coloribus aquariis pictas lepidas, quas in occulto habere nolebam ideoque ab artifice ueniam petiui ad eas in lucem edendas, quas quasi "amicitiae pignus" ipse misit easque libenter ego accepi.        Primam iam monstraui hoc in Scriptorio  insulso atque etiam secundam in pagina Circuli Gaditani . Tertia deerat exhibenda, quam autem mihi solae seruare cupiebam, sed... mentem tandem mutaui. Quidni, si tempora quoque mutantur? Sed cur hodie? Quia uolo et possum.  "Urbs et rus" (3) Vtrum uos malitis urbemne an rus?      Ignoscite mihi, lectores mei candidi, colores imaginis pessime mea culpa lucis ope descriptae, nam picturae chartaceae missae longe pulchriores sunt.