Entradas

Aenigmata chori Musarum

Imagen
"Omnia uincit Amor". Imago  hinc  sumpta Iani de Bisschop siue Johannis Episcopii  libellum poematum, cui index est  Chorus Musarum, casu inueni et inter carmina diuersa, quae continet,  Aenigmata  insunt iucundissima. Vt dua exempla obscurissima afferam, ecce unum et alterum, quae hoc in scriptorio condere uolo causa clarissima et perspicua et euidenti:  Mē Thetis et Phoebus generant, ego matris in ulnīs Diffluo et in liquidō uītam nouus haurio pontō, Sed pariter perdō moriorque, ubi uīuere coepī. Vnda coit niuis in formam, quae Sōle calente Paulātim riget in niueōs densāta lapillōs. Lenta Thetis torpēns in rōbore firma suō flat. Sum carnis custos lymphaeque propīno salūtem.                                                          * Nocte diēque parēns terram mea uerberat ōre Et genitor ...

De Antoniana Margarita

Imagen
Gaditana 'Margarita' siue  Bellis Perennis L.    Gometius Pereira medicus doctor fuit Hispanus, auctor libri cui ab utriusque parentis nomine titulum fecit hunc: Antoniana Margarita, opus nempe physicis, medicis ac theologis non minus utile quam necessarium, primo in lucem editum  Methymnae Duelli  a. 1554, secundo et ex integro correctum Matriti a. 1749. Sunt qui dicant Renatum Cartesium hunc librum summa diligentia, ne plagium eius deprehenderetur, suppressisse, etiamsi non desit qui rationibus non contemnendis negetur. Vtcumque res sese habet,  Gometius Pereira  fuit ille qui primus ante Cartesium (sed uterque post Plautum ) dixerit haec:   Sed causa cur nunc recordari uobis, lectissimi iuuenes, nomen Antonianae Margaritae uelim, est quia stupesco non solum animaduertens uersionem Hispanicam nullam factam esse nisi usque ad annum 2000, uerum etiam inueniens hodiernam editionem indeque uersionem optimam "ex integro correctam" a...

Εἰς ᾿Αλεξάνδραν τὴν ποιήτριαν (Ad Alexandram Scalam)

Imagen
       Feminae Latine scribentes paucissimae per saeculorum decursum esse uidentur. Quamobrem, cum certiores sumus de una aut altera, dolendum est quod tantummodo nomen memoratur, fere nihil autem earum operum exstat, quamquam apud testimonia uaria eorum, qui eas laudauerunt, ipsae et multum et optimum exarauisse et concinnauisse referuntur. Vt exemplum nunc adferam unum uobis, candidi lectores, ecce id quod de Alexandra , Bartholomaei Scalae filia, qui fuit reipublicae Florentinae uexillarius, forma corporis culturaque ingenii celeberrima, Iohannis Lascaris Demetriique Chalcondyli Graecarum Musarum magistrorum discipula -cuius epistulam quandam ad Cassandram Fidelem missam in hoc scriptorio olim exscripsi- poeta et miles  Michael Marullus  futurusque eius maritus composuit, cum ipsa quindecim annos nata erat:                   Michael Marullus ab Alexandro Botticelli depictus    ...

Nonum prematur in annum

Imagen
        Hodie numerus nonus intra parietes personat scriptorii, unde in mentem statim uenerunt Flacci quidam uersus, quos hic nunc exscribere uolo uobis, lectores fideles, praeterea quod simul numerus ille imagines reuocat praeteritas tempus futurum prospicientes:      Horatius monet [1]   poetam nihil inuita Minerua [2]   dicturum esse uel facturum, quod ipse sperat, nam illi mens et prudentia est. Si quid tamen is olim scripserit, Metii Talpae [3]  et eius patris et suas aures consulere rogat, et librum comprimere domi [4]   in nonum usque annum. Per nonum annum ter numerum ternarium [5]  notat, quod summam significat elimationem et operis perfectionem. Vbi igitur satis castigatus fuerit, ne moraretur, licet poetae librum in lucem dare. Si illimatum ediderit, periit, uox enim semel e pectore missa reuerti nescit [6].             Adnotationes Horatius monet]  Consilium...

Haicu Februarium

Imagen
Imago hinc sumpta     Haicu Februarium    Ramorum caesor     puer uenit Kalendis      Februariis

Vt uulgus sileam, tu qui legis ista...

Imagen
     Hebdomade continenti scholas incipiemus quae dicuntur doctorales, ut discipuli doctrinam ad peruestigationem philologicam attinentem discant. Discipula enim mihi una est, quae in studium cuiusdam libri Compluti impressi atque anno 1524 in lucem editi de Plinii Naturali Historia incumbet. Quamobrem primum ante omnia discere ipsa debet quomodo officinae typographicae saeculo sexto decimo muneribus rite gregis fungerentur. Et mihi de argumento hoc cogitanti in mentem statim uenit delineatio haec, quae infra uidetis, lectores mei fideles, quam abhinc nonnullos annos casu offendi quaeque nunc apposita atque idonea mihi uidetur ad illustrandum hoc officium permirum. Ecce uobis: Imago hinc sumpta est quam casu olim  offendi  hoc in libro cuius uersionem proh dolor Latinam non inueni: ᾽Ορθοτυπογραφἰα OFFICINAE TYPOGRAPHICAE DELINEATIO Ēn Thymiī sculptōris opus, quō prōdidit ūnā           Sīngula chalcŏgrăphī mūnera...

Felicem annum MMXVI salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen

De concordia

Imagen
CONCORDIA RES PARVAE CRESCVNT        Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam  composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uideba...

Precatio ad Noctem

Imagen
       Quamquam uesperi carmen quoddam iucundissimum casu offendi et euolui, nunc tamen, ubi horis nocturnis silentioque frui soleo antequam lectum petam, attentius uersus denuo rimor atque uobis, lectores mei fideles, exscribo, quos orator et poeta clarissimus Venetus nomine Andreas Naugerius concinnauit Ad Noctem dicatos. Hoc carmen una cum aliis usque ad numerum fere quinquagesimum "Lusus" poeta uocauit, quia uidelicet animi causa iocique et componuntur et euoluuntur. Poeta igitur Noctem quasi deam sanctamque amantium tutricem precatur, ut amores suos celet atque abscondat. Placet quidem mihi totum carmen, sed maxime paenultimum ultimumque distichon, ubi animo fingo poetam ardentem quasi lucernam, cui liberet tota nocte uigil esse, testibus omnibus longe semotis, ad fruendum amorem dulcis puellae.                               Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris ...

Mantinea

Imagen
      Optimum nuntium hodie uesperi accepimus omnes linguae Latinae cupidi et cultores et fautores. Tandem aliquando in lucem editi sunt commentarii periodici " Mantinea " nuncupati, quos condere abhinc unum aut alterum annum Aloisius Miraglia in mente habuit. Animo quoque mihi est aliquid ad eos quam citissime mittere, si negotia academica, ut solent, non mihi obstent. Quippe symbolam iam fere scriptam habeo, sed iudice maxime egeo seuero, qui mihi opituletur ad eam limā poliendam.      Ecce denique  Mantineae conspectus rerum, quem uobis cordi esse spero sicut mihi. Magnum studium septem commentationes, indicibus conspectis, mihi mouerunt. Quot tibi, candide lector?  Mantinea 1 (2015) MANTINEA 1 (2015) Conspectus rerum Sponsor lectoribus s. p. d. Cur hisce commentariis favendum Praefatio ad lectorem A. MIRAGLIA  Ne bibamus pocula Lethes: de litteraria omnium gentium republica redintegranda Litterae M. VON AL...