Mantinea
Optimum nuntium hodie uesperi accepimus omnes linguae Latinae cupidi et cultores et fautores. Tandem aliquando in lucem editi sunt commentarii periodici "Mantinea" nuncupati, quos condere abhinc unum aut alterum annum Aloisius Miraglia in mente habuit. Animo quoque mihi est aliquid ad eos quam citissime mittere, si negotia academica, ut solent, non mihi obstent. Quippe symbolam iam fere scriptam habeo, sed iudice maxime egeo seuero, qui mihi opituletur ad eam limā poliendam.
Ecce denique Mantineae conspectus rerum, quem uobis cordi esse spero sicut mihi. Magnum studium septem commentationes, indicibus conspectis, mihi mouerunt. Quot tibi, candide lector?
Mantinea 1 (2015) |
MANTINEA 1 (2015)
Conspectus rerum
Sponsor lectoribus s. p. d.
Cur hisce commentariis favendum
Praefatio ad lectorem
A. MIRAGLIA Ne bibamus pocula Lethes: de litteraria omnium gentium republica redintegranda
Litterae
M. VON ALBRECHT Quid litterae Latinae ad homines educandos conferant
T. TUNBERG De Iacobo Pontano Iesuita deque Ciceronis imitandi studio
C. CARENA Quid Picus Mirandula senserit in illa oratione, quam“De hominis dignitate” conscripsit
Philosophia
E. MORIN De humanitate et de homine
I. HERSANT De humanismo atque studiis humanitatis
R. BRAGUE Num pessum danda siet Latinitas
R. BODEI Faber suae quisque fortunae: quantum studia humanitatis ad indolem cuiusque hominis bene informandam contulerint
Rerum historia
C. VASOLI Breves animadversiones de Erasmo et litteris tunc in Italia renascentibus
Formae et figurae
S. MAGGI De mensuris in aedificandi arte
Civilia iura
A. ANTONIONI De iuris fundamento ultimo: super libro F. Todescan c. i. Il “caso serio” del diritto naturale
Naturalis historia
L. DOLIDON Uno Calliopen comitatu cum Urania esse: sive de astrologia poetica
Ars docendi
C. FIÉVET Quemadmodum usus sermonis Latini in schola viam ad legendum planiorem brevioremque aperire possit
V. SCHIBEL Musarum mater: sive quantum exercitium memoriae humanitatis studia iuvet alatque
Linguae et philologia
S. DI BRAZZANO Utrum verbum quod est 'iubare' in Latinitate exstet necne exstet
S. SETTIS Quae vires verbo, quod est ‘classicum’ aliis locis aliisque temporibus subiectae sint quantumve sint eius sensus temporum diuturnitate mutati
Levia gravia
I. ARMELLA Λεξικοφιλία, sive de utilitate litterarum
G. MONETTI Epistula ad Aloisium Miraglia
Summaria
Qui in hoc volumine scripserint
Normae ad edendas commentationes observandae
Index nominum
Comentarios
Publicar un comentario