4.24.2008

ANTE RECTORIS DIDACI SALES SEDEM ALVMNI CONTRA "BONONIAM" CLAMANT

Heri alumni et discipuli fere ducenti (200) ante Rectoris sedem Gaditanae Studiorum Vniuersitatis (UCA) uno in loco conuenerunt. Illi enim poscebant publicam disceptationem et flagitabant ut mora statim interposita esset constructioni "Elatae Educationis Europae Spatii" (EEES), uulgo "proceso de Bolonia".

Alumni certe putant hanc educatiuam mutationem «publicae institutionis mercatorium siue chrematisticum motum» allaturam esse, quoniam negotia academicis inuestigationibus inceptisque aderunt.
Ad plura legendum de EEES preme hic siue hic.

video

Alumni ante Rectoris sedem conuenti (Lavozdigital: Antonius Vázquez)

Die Lunae XXVIII Aprilis, in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae (hora 12.30) professores commissi ad proponendum Titulos siue Academica Curricula conuocati sumus una cum sodalibus Facultatis Coetus (uulgo "Junta de Facultad") ad disceptandum de Studiorum Academicorum Rationis grauissimo statu.

Rectorne Didacus Sales, ut noster Decanus Enmanuelis Arcilla eum poposcit, aderit? Aderitne Vicerrector Iosephus Maria R.-Sinister? Num explanabunt illi siue Decanus quid nostrae Facultatis futurum erit? Num die Lunae tandem nonnullum clarum et nitidum et manifestum audiemus?

Quorsum Studia Philologica et Humanistica Gaditana post hanc institutoriam laboralemque metamorphosim euadent?

2 comentarios:

  1. Ludouicus Charlo16:42:00

    Nomina esse significatiua quidam philosophus, cuius cognomen nunc ignoro, dicebat. Scio, tamen, et tu, Sandra, illum sic appellas, sinistrum esse nostri Vicerrectoris cognomen. ¿Significatiuum?

    ResponderEliminar
  2. Certe, Ludouice, nomina aliquando loquuntur aut, ut quidam dicit, "ex nomine augurium" adferunt. Quam ob rem spero fore ne Rector praetereat nostrae Facultati prudentiae et aequitatis sales apponere. Censeo tamen hoc difficilius esse. Video Studiorum Philologicorum et Humanisticorum Gaditanorum futurum admodum sinistrum. Liquefacient enim, sicut liquida argilla, sub hac ingenti hodiernae insulsitatis pluuia.

    Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris; ora, dei iussu non umquam credita Teucris (VERG. Aen. 2, 246-7).

    ResponderEliminar