"SALIS AVARVS" (HOR. carm. 2, 18, 26): MAGISTRI ERROR, DISCIPVLO SOLACIVM

Magistri error, discipulo solacium


Abhinc tres dies cuiusdam Thersitae Caesaraugustani commentarium legi inscriptum “De mendis corrigendis”, hoc est, de alumnorum siue discipulorum erroribus quos professores siue magistri emendare debent.

Ei enim plane assentior ut hic labor difficillimus sit, quia, ut dicitur, "nulla est disciplina quae non peccando discatur". Sed, cum peccata erroresque tolli debeant ad progrediendum, maximi momenti est apponere in mensa illum “pythagoricum salem”, de quo iam locuta sum, -id est, aponenda est nota aequitatis et modestiae necessaria ad seruandum et tuendum quidquid occupauerit, “quoniam in cibatu hominis admittitur sal nec nimius nec minimus; utrumque sane respuitur et quod insulsum est et quod salsissimum”.

Thersitae commentarius desinit his uerbis:

«Non parum prodest spiritus concordiae atque amicitiae inter discentes docentemque. Etiam multum processit magister cui discipuli menda corrigere ausi sunt: lapides si in omnes mittuntur, mitiores videntur lapides. Ceterum per laetitiam potius quam tristitia discitur, et satis deoneratus est discipulus qui magistrum etiam erravisse repperit.

Damnum multorum, solamen stultorum, est adagium hispanum. Mihi quidem stulto, solamini fuit legere in operibus Ludovici a Leon mendum grave in versione carminis II 18:

quid, quod usque proximos
revellis agri terminos et ultra
limites clientium
salis avarus
?
Quod frater Ludovicus ita interpretabatur:
'tomando vas a todos
tus vasallos la tierra
que han comprado,
y por todos los modos
que puedes, en sus tierras has entrado
y de sal avariento
sólo a robar lo ajeno estás contento'.


'Salis' a saliendo prave miscuit cum 'salis' genetivo (quo salsa fit aqua). At si magister erravit, quo pacto tirones liberi simus? ».

Bernardinus Gomesius Miedes, archidiaconus Saguntinus et canonicus Valentinus, ad illustrandum prouerbium «aquae magis quam salis parcus», in suis Commentariorum de sale libris (Valentiae 1572) scripsit haec (sal. V 77, 6-7):

“A quo prouerbio non longe discrepat Horatianum illud:

Et ultra limites clientum, SALIS AVARVS.

In eos iactum qui in clientes et familiares suos, quibus tam ob clientelam quam ob impensa domi seruitia largiter ac sine limite praebendus est cibus, nimium restricti sunt tantumque abest ut in reliquo splendeant, ut uel sali modum imponant et quod extremum est atque omnium sordidissimum, sale tenus cibos deducant. »


Ego etiam Gomesium Miedem in errore captum fuisse censui (sic scriptum est in mea editione Commentariorum de sale), sed postquam Thersitae commentarium perlegi, mihi dixi: “Quomodo duo homines tam docti, sapientes et eruditissimi quam episcopus Gomesius Miedes et maxime frater Ludouicus de León in eodem errore incidere possunt ! Et in eodem saeculo !

Nescio quam Horatianam editionem frater Ludouicus et episcopus Gomesius Miedes ante oculos habuerint. Sed hic habes, candide salseque Thersite, Commentariorum de sale paginam (Valentiae 1579) in qua uidere et legere potes illud Horatianum "SALIS AVARVS":


Comma, addita siue omissa, quomodo textorum sensum mutare potest !!


Menendesius Pelaius ("Traductores castellanos de Horacio", Revista Europea nº 168, 1877) lapsum (Hispanice «inadvertencia notable») esse putauit id quod fortasse unice truibuendum sit illis commis quae largiter Renascentis Aureae Aetatis textos implent et doctissimum uirum fefellerunt.

Sed, ut uidemus, ille magister Augustinus haud unicus et solus fuit qui errauit:

"Magistrorum error, discipulis solacium".

Calamitatum habere socios miseris est solacio. [Publilio Siro]
Solacium grande est cum universo una rapi. [PSa].
Magna consolatio est patientis, si secum habeat condolentem. [S. Ambrosio]
Solamen miseris socios habuisse malorum. [Espinosa, Ethica 4.57].
Commune naufragium, omnibus solacium. [Rezende 815]
Consolatio miserorum est habere socios. Gaudium est miseris socios habere poenarum.
Solacium est miseris socios habere malorum; sed non minus ardebunt, qui cum multis ardent.
Solamen miseris socios habuisse doloris.

Comentarios

  1. Anónimo16:50:00

    Salue, Sandra.
    Non solum "nulla est disciplina quae non peccando discatur", sed etiam "docendo, discitur". Ideo magistri errorem non esse discipuli solatium puto. Etiam cum propriis erroribus magister suos discipulos edocere possunt. Magister discit se semper humanum esse, etiam se adhuc et semper multa, immo multissima, agnoscere posse ac debere discit. Discipuli, cum magistri erroribus, disciplinam illam et totam scientiam multi laboris fructum per totam uitam esse discunt.
    Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
  2. Salue, Ludouice.
    Iam libros tuos habeo, sed tua subscriptio illos deficit.

    Tibi plane assentior ut "docendo, discatur" (sic nominatur quoddam blogum mihi egregium: "Doceo et disco").

    Magistri errores certe discipulos edocere possunt, sed tantummodo ubi illius doctrina et eruditio erroribus praecellunt eosque uincunt. Ideo magistri error solatium esse potest, quia discipulus errare humanum nihilque humani alienum sibi esse sentit et animaduertit.

    Vale plurimum

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria