DE AFFIGENDO GAMMAM ET ALIIS LITTERARIIS LVSIBVS
Nemo ille Kencktukianus salsus amicus quandam margaritam Holbergianam, quae in quodam itinere subterraneo reperta fuit, occasione suae eruditae salsilaginis euasit unionem (non caepam, mi facete amice, Latine scribens, Anglice cogitans) solidissimum et pretiosissimum.
Grammaticis enim poetisque nouatoribus, saepe nugatoribus, litteris uerbisque ludere cordi fuit, sicut iuueni illi Kencktukiano qui suo nomine ludit, ut nemo gammam affigere possit sibi, sed Nemini (quamquam huic amico sapienti umquam nemo poterit, ut iam dixi).
Lucianus Samosatensis reuera de uocalium iudicio siue consonantium litem scripsit. Quidam scriptor anonymus quoque Latinos uersus Priapo dicatos composuit litteris ludens. Ausonius ille rhetor ludit litteris in suis nugis arte confectis (Technopaegnion) et epigrammatibus. Etiam Franciscus Cascalius ille humanista Murciae etiam lusit. En unum eius epigramma quod de uerbis et dicendi modis siue antiquariis siue nouatoribus uersat:

Francisci Cascalii Epigramma: IN ATTALVM VALDE ANTIQVARIVM
Casco uerba Numae uix eructata tyranno
Exsudas nostris, Attale, temporibus.
Aetas nostra tamen Sarrano murice tinctos,
Attale, dicendi quaerit habere modos.
Exerces, credo, furatrinam, undique priscas
Aulas uerborum despoliare catus.
Posses iam putribus uerbis affigere gammam,
Raua nisi forsan te furiat Lamia.
Hic te exoletus gannitus uocis adulat?
Exue gaunacum uel dabo te in gabalum.
***
Auctor: Raphaelis Pineda, "Rapé", Mexicanus delineator. Inscriptio: GABALVS
Hoc in epigrammate peracutum quoddam acumen est (vv. 7-8) quod, ut intellectum sit, necesse est litteram graecam maiusculam gammam conferri cum gabali figura, quam illa littera repraesentare uidetur. Clauis enim inuenitur finali in uersu ubi grammaticus accusator antiquario poetae monet exuere uetus gaunacum, ne nouatores eum dent in gabalum propter putria uerba et dicendi modos antiquos insulsosque.
Haec uisualis collatio inter litteras et earum figuram iam inspecta est AVSONII in poematis, ex. gr., in epigrammate LXXIX, Ad Eunum paedagogum ligurritorem, lasciuum magistrum qui diuersa feminini corporis loca cum graecis litteris conferebat.
Sed una cum collatione uisuali etiam est orthographicus lusus inter literas K, C et G. De qua quaestione orthographica Latina AVSONIVS etiam loquitur in Techn. 12, 20-22.
-Haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K,
-Praeualuit post quam, gammam uice functa prius, C,
-Atque alium pro se titulum replicata dedit G.
Vt notum est, alphabetum romanum in principio utebatur figura litterae Graecae C o gammae (conclusiuae sonae) ad denotandum non solum uelarem insonam [k] sed etiam sonam [g]; postea additus est tractus ad faciendum discrimen inter utraque, sed Graeca littera usa est pro denotatione insonae Latinae. Ceterum sonus [k] scriptus erat ope C, K, Q.
Quemadmodum ergo uox archaica “aula” (v. 6) pro classica “olla” usa est ab poeta ad ridendum antiquarium scriptorem, ita ille poeta et grammaticus nugator "gamma" utitur eodem in ludicro sensu. Nam, referente CICERONE (Sex. Rosc. 57), littera K (abbreuiatio “Kalumniae”), ad caput adfixa erat accusatorum Kalumniae: Kal. ... ad caput adfigent.
Etiam Graeca littera Theta (prima uocis Thánatos) ab iudicibus praefixa erat nomini damnatorum capitis poena (PERSIVS 4, 13): et potis es nigrum vitio praefigere theta.
Pro Graeca littera TH est Latina C, prima littera uocis « Condemno ».

His rebus explanatis, liquet Latinum Cascalii dictum « affigere gammam » ualet idem ac « affigere C », id est, « putria antiquarii poetae uerba capitali poena condemnare», quae est gabalus (cuius prima littera est etiam uelaris sona) iuxta uisualem collationem litterae gammae et uersum finalem, acutissimum huius epigrammatis aculeum.
En uobis, patientissimi lectores, uera et taediosa et putris caepa, cui omni necnon insulsae auctricis nomini reuera "gammam affigere" licet.

Eruditissimum articulum, me Hercle! Sed nunc, cum mea scripta subsiciva incipiunt, genius meus efficiat ne unquam gamma eis affigat.
ResponderEliminarEqo quoque eruditissimum articulum fructus sum, itaque vinculum in bloga mea affixi.
ResponderEliminarErravi...articulo eruditissimo; me paenitet qui citior scripsi quam ut recte sit.
ResponderEliminarGratias plurimas, amici. Tantummodo insulsum commentarium litterarium iam editum Hispanice et nunc in Latinam linguam uersum ad exercendum paululum inter has ferias aestiuas.
ResponderEliminarMacte virtute! Aenigmata diserte enucleasti!
ResponderEliminarFacillime uisu, amice Nemo. Memento mihi quoque nomen esse CASSANDRA omnia diuinans, etsi non umquam credita Teucris.
ResponderEliminar