O NOVA TEMPORA! O MIRA!
"Lingua Latina mortua est! Omnibusne locis? Minime! Nonnullis orbis terrarum locis lingua Latina adhuc vivit et floret. Ante diem decimum Kalendas Septembres (nostra lingua 23. August) statio televisifica, quae 3sat appellatur, etiam relationem televisificam nominis "Kulturzeit extra" totam Latine versam per aetherias undas transmittet - sic!"
VIDETE ex. gr.: Mare Nostrum!
"Lingua Latina mortua est, vivat lingua Latina! Salvete, domini dominaeque. Benigne vos excipimus, qui transmittamus relationem temporis culturae televisificam singularem - totam Latine versam, quod non dubie iam intellexistis. De mortuis nihil nisi bene. Estne Latinitas re vera mortua? Audeamus et experiamur proferre communem relationem televisificam Latine versam. Lingua Latina ibi inveniri potest, ubi nemo hanc esse suspicetur. Exempli gratia medio in ventre Angelinae Jolie notis Latinis compunctum est: "Quod me nutrit, me destruit." Quae res ratione carere videtur, sed haeret in mente, quod spectaculis maximi momenti est.
Nec solum istic. Cum Sarcozy de incepto studioque, id est de societate nationum mediterranearum loquitur, libenter verbis „mare nostrum“ utitur. Lingua Latina ad sidera attollere videtur. Mense Iulio huius anni quadragintatres nationes et Unionis Europaeae et regionum mediterranearum „societatem maris nostri“ condiderunt. Quam Sarkozy declaravit inter pares societatem fore, Id autem inceptum a nonnullis acri subtilique ingenio et iudicio percensetur. Imperii Romani tempore mare medium pervium erat. Hodie finis est, quem profugi ex terrae parte meridiana nisi capitis periculo superare non possint. Tamen refugia profugorum Lampedusae Italicae tam referta sunt, ut gubernatores Italici videant, ne quid res publica detrimenti capiat. Num inane est amicitiam gentium circa mare nostrum viventium somniare? Refert Ralphus Raettig."
O noua tempora quae mira affertis ad Latinitatem uiuam!
Gratias plurimas tibi, Sandrae, propter diligentiam tuam in his pelliculis nobis praebendis! Quibus spectaculis etiam nunc fruor (et praesertim illud carmen, quod quidam Germani perspicillis fuscis atrisque vestimentis induti modo "rap" canunt, quia cacchinare semper placet!) Illam paginam per epistulam electronicam omnes ad condiscipulos rettuli.
ResponderEliminarGratulor tibi, Sandrae, tuam accuratissimam diligentiam ad Latinitatem interretialem spectandam. Si hoc est aestiuo Augusto, quid erit cum ueniat September?
ResponderEliminarCerte permotus fui (et dicerim fuimus) cum quaestionem filiae tuae legi; et quam bene tractasti de ea.
Cura ut ualeas.
Gratias uobis, sed tantummodo humilis nuntia fui. Haec uideogrammata utilia ad nostras sessiones Latinas academicas fieri possunt.
ResponderEliminar