FERIAE AESTIVAE FINITAE SVNT
Feriae aestiuae finitae sunt et incipiunt labores et sessiones academicae: non mihi erunt multa tempora subseciua ad Latine scribendum necnon ad legendas alias epistulas aut commentarios, sed mihi conandum est.
Hodie GREGEM reliqui atque omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui.
Hodie GREGEM reliqui atque omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui.
Nunc tantummodo SCHOLAM ibo: placidus et iucundus locus uidetur magisque consentaneus meae Latinitati insulsae.
Martinus Zythophilus, quidam Vindobonensis sodalis SCHOLAE, salsissimus et optimus poeta, hoc epigramma meae salsae imagini dicatum nonnullis abhinc diebus composuit:
Ille sodalis poeta quoque hos pulchros uersus mihi reliquit:
Pro tua imagine sal stupefecit et ora requiro:
_an caput huic simile est - heu! - tibi, Sandra, sali?
"IMMINET AVTVMNVS"
Iam se sera breui cessuram nuntiat aestas,
Iam se sera breui cessuram nuntiat aestas,
otia cum fugiant grata. Manete! uoco.
Imminet autumnus. Mihi non reuocabitur aestas,
dulcia cum tristis tempora lapsa querar.
Munera Musarum maestos per frigora ducent
et tua subsidium dona, Lyaee, ferent.
*
Esti aestas brevi cessaverit, ne desinas quaeso tua verba sale condita nobis adferre!
ResponderEliminarNemini consentio. Gratias pro uersibus Zythophili, quem non nouerat. Nos conferemus in Academia nostra. Vale.
ResponderEliminarConabor, amice Nemo, si ne desinas quoque nobis adferre tua.
ResponderEliminarIn Academia nos uidebimus, sodalis Eduarde. Nonnulli alumni sunt in primo cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Laeta sum.