HOLBERGIANA MARGARITA DE HISPANIS

Holbergi librum legere pergo - paulatim lenteque quod per interretem legendum est atque ordinatrum in litus ferre difficilius est: editio latina impressa urgens est! - placidissimas inter has ferias aestiuas, optime comitata libro amoenissimo diffusoque De mundo classico a Robino Lane Fox scripto, salsissimis marinis auris necnon amicis et cuncta familia (pater melior se habet, Deo gratias).

En uobis alia margarita seu potius unio solidissimus de Hispanis (exterarum nationum ac gentium ceterarum bona uenia paceque dixerim) reperta in illo Itinere subterraneo:

EADEM EVROPAEIS SVNT ALIMENTA QVAE NOBIS [i.e. "ciuibus subterraneis"]. HISPANI VERO SOLA AVRA VESCVNTVR.

VERG. Aen. 1, 546 : si fata virum servant, si vescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris; 3, 339: superatne et vescitur aura?
Valete quam plurimum

Comentarios

  1. Cum illa Holbergiana primum legerem, putabam me potius "solo auro" vidisse quam "sola aura." Nam, pauco temporis subsicivi intervallo fructus nuper Ferdinandi Cortesii quasdam paginas legebam, secundum quas auro ipso vesci Hispani videbantur. Fertur a nonnullis Cortesium dixisse se et suos Hispanos quodam morbo sub cordibus laborare quem sanare nihil nisi aurum posset (quorum nullum vestigium ante annum 1840um reperire possum). Multo tamen melius mihi videtur sola aura vesci quam auro, et gaudeo quod Holbergius assentiri videtur.

    ResponderEliminar
  2. Etiam Holbergius dixit "in Hispania honesti hominis nota esse desidia, et nihil esse, quod nobilitatem magis commendat, quam somnus". Fortasse hac de caussa sola aura uescimur, quod nobis ita placet dormire, praesertim postmeridianum somnum capere, ut alia uesci desinamus.
    Minus dormire debeo!

    ResponderEliminar
  3. Apud Lucianum aliquid non longe ab Holbergii "aura vesci" legitur de illi qui in luna habitant: eis esse fumum auramve cibo. In promptu editionem, pro dolor, non habeo, sed primo in libro reperiri potest, ubi narrator cum suis amicis comprehensi et captivi ad lunam reducuntur.

    ResponderEliminar
  4. Pro "ut alia uesci desinamus" legite, quaeso "VT NIHIL PLVRIS VESCAMVR".

    Id est, "Hispani soli respirant in Europa". Holbergius, in mea opinione, sibi uoluit ut saeculo XVIII Hispani soli et secreti erga Europaeos uiuerent. Hoc in tempore et ab saeculo XVII in Hispania maxima mora siue retardatio scientifica erat, cuius causa solet ascribere scholasticismo Studiorum Vniuersitatis necnon suae secretioni erga magnas philosophicas “auras” Europae.

    Num Hispani sola aura uesci pergimus?

    Pulchra margarita, sed tristicula.

    ResponderEliminar
  5. Anónimo16:29:00

    Equidem autem, bona pace vestra, aliam esse Holbergiani istius interpretationem puto: Hispanorum enim populus, teste litterarum re publica illis vigente temporibus, omnes Europae inter nationes 'ventosissimus' esse videbatur, i. e. multo superbiae tumore semper inflatus, nobilitatem suam magnificentiamque iugiter iactans etc. Ideoque "aura vescebantur", velut ab aura superbiae alti.

    Valete quam pancratice,

    Suovetaurilius Italus

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria