11.19.2008

BONA NVNTIA: PRO LINGVA LATINA VIVA IN HISPANIA

Radices dulces, fructus dulciores.

Post nonnullos dies nubilos sol apparet candidissimus bona nuntians.

Optimum est scire haud solos esse nos, multos esse amicos et palam et clam.

Nouam paginam in Interreti habemus omnes qui in Hispania linguam Latinam amamus et eam fouemus. LINGVA LATINA IN ESO nuncupata est eaque in lucem edita a magistro Carolo Cabanillas. Maximus scopus est linguae Latinae studium promouere atque excitare ab primo cursu ESO usis nouis methodis didacticis, quia pro certo omnes Philologi Classici scimus, si discipuli linguae Latinae student quam citissime potest, omnes disciplinas, tum maxime eas quae ad linguas modernas pertineant, roborari et firmari.

Dua praecipue postulata sunt:

1. Pro lingua Latina uiua

2. Pro lingua Latina auxiliaria

Si hui postulationi assentimini, obsignatote, amabo, hic.

PROSPERE SVCCEDAT HOC NOVVM INCEPTVM!

2 comentarios:

  1. Salve, cara Sandra,

    Heroicum propositum hoc est re vera - cui censeo iamdiu agendum esse.
    Ego etiam voco omnes magistros - Hispanicos vel non - ad hoc subscribendum.
    Tamen certa fide haec sententia scripta a te non convenit mihi;

    "nouis methodis didacticis, quia pro certo omnes Philologi Classici scimus..."

    Infeliciter pauci magistri sciunt hos libros exosculandos...

    PS: Utinam Dii audiant eos!

    ResponderEliminar
  2. Saluus quoque sis, care Iacobe.

    Tibi plane assentior: uocemus omnibus magistris -Hispanicis uel peregrinis- ad subscribendam hanc postulationem "heroicam", quam amantes et colentes linguam Latinam uiuam optamus ut audiant moderatores nostri Ministerii Institutionis, Politicae Socialis et Rei Gymnicae.

    Etiam rectissime dicis, sed non solum debui mentionem facere Philologorum Classicorum, sed etiam et maxime omnium incumbentium in linguae Latinae studium, qui plurimi sunt et aliquando magis Latinitatem uiuam fouentes quam ipsi Philologi.
    Hodie mane telephonice locuta sum cum quodam amico qui ex tempore uiuissimeque Latine loquitur et Philologus Classicus non est. Numquam uerba Hispanica animum meum tristiculum ita accenderunt ut haec Latina ab bono amico sincere dicta. Linguae siue mortuae siue uiuae: quae sunt quae?

    Ceterum, singulis diebus, ut mihi quidem uidetur, augent magistri professoresque qui utuntur nouis methodis didacticis et libris aptioribus ad docendam nostram amatam linguam methodo naturae.

    Vale multum.

    ResponderEliminar