INTERNATIONALIS DIES AD DELENDAM VIM CONTRA FEMINAM

Legi nonnullos abhinc menses, cari alumni candidaeque alumnae, hanc pulchram inscriptionem Latinam (cras in sessionibus eam inspiciemus) selectam (DE 8444) ex Thelepte in Numidia (Africa), dicatam cuidam feminae quae uidetur mortua esse admodum dilecta amataque:

MATER BONA, AVIA PIISSIMA, PVDICA,
RELIGIOSA, LABORIOSA, FRVGI, EFFICAXS, VIGILANS, SOLLICITA, VNIVIRA,
VNICVBA, [T]OTIVS INDVSTRIAE ET FIDEI MATRONA

Sed omnibus feminis pulchris haud pulchra sepulchra sunt (ILS 8512 Lyón Francia):

D. M.
ET QVIETI AETERNAE
IVLIAE MAIANAE FEMI-
NAE SANCTISSIMAE MANV
MARITI CRVDELISSIM(i) INTERFECT(ae)
QVAE ANTE OBIT QVAM FATVM
DEDIT CVM QVO VIX(it) ANN(os) XXVIII EX
QVO LIBER(os) PROCREAV(it) DVOS PVERVM
ANN(orum) XVIIII PVELLAM ANNOR(um) XVIII ...

Hodie, internationalis dies ad delendam uim contra feminam, silere nec possum nec uolo. Nam in Africa nata sum, pariter ac Nasija et aliae multae feminae quae mortuae sunt et adhuc hodie moriuntur solae.

Comentarios

  1. Anónimo21:54:00

    Quam tristis! (De pellicula loquor)

    ResponderEliminar
  2. Certe, pellicula tristissima est, immo potius terrifica. Quotiens eam uideo, cor meum Hispanum Africanumque contrahitur. Cum in Monrouia puellula uersabar, uultus feminarum Africanarum nequaquam laetos, sed admodum graues maestosque inspicebam. Difficile est intelligere ea quae uidentur in pellicula, adhuc accidere saeculo XXIº :-(

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria