ABIETVM PINSAPONVM SILVA

En uobis tantummodo duae imagines photographicae a me captae hoc hebdomadis fine in montibus Gaditanis iuxta tramitem abietum pinsaponum. Difficile est exprimere uerbis pulchritudinem colorum, luminum,... diuinae Naturae: uiridis pax, limpida aura, placidae bestiolae, lumen splendens, umidum caelum, aprica prata, ubi cadunt flaua folia atque arua seminantur eodem calore autumnali... O locus amoenus! Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!


Comentarios

  1. Ah! Nempe amoenum locum invenisti! Sed quasi maestus maestus videns, quia domo parentum meorum, apud claros Montes Saxosos, Civitate Colorati, nunc absum! At vale montes virentes videns!

    ResponderEliminar
  2. Viriditatis arborum laetitiam afficere corda omnia potest!
    Certe hic locus amoenus verus est.

    ResponderEliminar
  3. Anónimo0:23:00

    Pagina tua interretialis est suprema delectatio, oh magnifica Sandra.

    Semper valeas.

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  4. Semper generosus, amabilis atque benignus es erga me, mi Ludouice Bracarensis! Tua uerba delectabiliora sunt.

    Certe, amice Iacobe (Jaume), color uiridis optimus est ad reficienda corda. Quidam enim humanista dixit olim -nescio an recte an non- uiridi colore, ex contrariis duobus extremis exorto, id est, ex atro alboque, altero uidelicet alterius contrarii exuperantiam quasi corrigente temperanteque, foueri ac mire corroborari aspectum. Quocirca boni pictores, qui nostrorum oculorum appetitum acuta obseruatione aucupantur, nunquam peccare dicentur, propterea quod penicillo uiridi potius quam aliis coloribus utantur. Ceterum, homo bonus, peritus dicendi, qui pertinet ad officium agri culturae (itane est, ut dicis?), debet scire plurima de arboribus !

    Saluus sis, Homo Ciceroniane! Quamquam fortasse dicere deberem “salui sitis, Homines Ciceroniani, qui primum interretiale in meum scriptorium intratis!”. Multi homines estis et confusam me habetis!! Quasi Thesaurus Latinus nec non quidam iuuenis Gonsaluus Hispanus (num reapse duodeuiginti annos natus es et sic Latine scribis cogitasque, maxime si, ut dicis, in Hispania Latinam linguam didicisti et discis? Spero fore ut hoc mirum rarumque mature a te enucleatum sit!) nec non Ryanus Americanus (quid facit uir Pensiluanniensis comitatus Matritensi) ...
    Num in hoc Homine Ciceroniano latet quoque quidam Nosoponus?! Sed quicumque es aut estis, eruditissimos diffusosque uestros commentarios de Ciceronianis operis libenter, ut iam dixi in Schola, inspiciam et legere pergam.
    Attamen admodum excusatam me habeatis si in uestram paginam ingredi moror, sed pauca tempora subseciua sunt mhi in praesenti atque nonnulla plura de uobis scire uellem, praecipue de illo iuueni Gonsaluo Hispano: si id quod uos dicere uultis, maximi momenti est non solum mihi, sed etiam interretialibus lectoribus lectricibusque, tunc certum habeo uobis cordi fore nos scire plura de uobis.

    Valete multum omnes!

    ResponderEliminar
  5. Amoenissimam naturam Gaditanam esse nescivi sed... placidas bestiolas dixisti? Impossibile! ;)

    ResponderEliminar
  6. Anónimo18:02:00

    Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!Nullo modo, non est ita, nequaquam, nequaquissimam,errasti, metidisti patam usque ad uerticem summum.
    Mihi ignosce, cara Sandra. Ita scripsi ut quis sim scias. Sed tecum congratulari cupio.Et quidem dupliciter. Quia foelicem hebdomadis finem Quico, tu, Sandra iunior et Franciscus Xauierus egistis et quia tua bella pagina retialis iam a multis amicis uisa est.
    Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
  7. Anónimo19:56:00

    Salve,

    Omnia commentaria quæ e tuo ore dantur placide perlego namque pulcher et clarus tuus est character et sensus in Latinitate colenda. Quis hoc agrum serit carpitque? Is qui tantum pulchritudinem amat.

    Mihimet nullus est præceptor et, vel bene vel male, Latine disco iam ab aliquot annis aliasque linguas. In λόγοις telaribus nostris scripturus sum quædam notula ut Latine exercear Ciceronem illustrando. Multa sunt mihi menda; ignosce autem mihi, quia tiro sum.

    Gratias ago et cura, ut Latine fruaris quam beatissime

    ResponderEliminar
  8. Saluus sis, permire Gonsalue Ciceroniane. Comis erga me, studium meum admodum excitas et plura de te scire uellem. Si uerum dicis, cum scriberes omnes commentarios meos perlectos esse a te, scies quam curiosa et auida noscendi sim de iis quae non solum ad scribendum et loquendum Latine pertinent, sed etiam ad discendam linguam Latinam: dicis te solum pro te ipse didicisse eam. Tibi explicandum est hoc, quaeso, nonnumquam mihi.

    Fere semper erro “usque ad uerticem summum”, carissime sodalis Gaditane qui semper bene exspectatus uenis in meum insulsum scriptorium… uisum iam a multis amicis? Gaudeo plurimum, sed non quod uisum sit a multis, sed a amicis, et tu primus amicus qui id uidisti uisistique (dico hoc ut quis sis sciant omnes).

    Placidas bestiolas certe dixi, amica Alhana Liuilla, quod fieri potest Gaditanis in montibus! Ille locus tam amoenus erat, ut omne gregum genus, ab apibus usque ad boues, pacem agerent apud nos. Imaginem photographicam cepi in qua filiolus Xauierus exstat propius bouem... placidum!
    Inmundae et molestae et uel spurcissimae bestiolae in urbibus uitam agunt et in officinis laborant! ;-)

    Curate ut ualeatis omnes amoenissime!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria