GLISCAT LATINITAS!: EPISTVLAE EX JAPONIA VENIENTES ET PLVS VLTRA

Nonnullis abhinc diebus "recepi" quandam epistulam ex Japonia scriptam a nouo amico, saltem id spero, qui meas insulsas nugas legit. Rubescere fatetur propter sua latina ridicula. Noli timere! Ego ipsa rubesco fere cottidie propter mea, mendarum plena, sed nihil refert, quoniam certe "nec ullam esse disciplinam quae non peccando discatur" quod alumnis studentibus meis saepe dico.

Quattuor sodales Hispani, tres uiri (Jaume et C. I. Caesar et Gustauus) unaque femina (Liuilla), plurimas diuersasque sententias discipulorum ferunt: haec pagina interretialis a quattuor equitibus pulsa celeriter progredit.

Conterranei sodales me certiorem fecerunt de quodam "uiro cum pluteo pleno" ex Illionesia ueniente: hic facetus homo prope Sicagum Lacum Crystallinum oppidum colens magister est isque mercinnarius, ut ille ipse dicit, cuius familiaris uita uidetur pulcherrima (o quam tenerrimum colloquium illud cum sua filiola Ada Carolina habitum) et iocosa sua uerba Latina.

Nostra Raphaela nota iam est, sed mutauit suas "nugas latinas": nunc exstat colligens de tribulis fucus. Mihi cordi sunt sua praecepta culinaria crustulaque semper aliquantulum salis condita!

Illa femina consodalis et noster Nemo mihi attulerunt nonnullas "micas latinas" cuiusdam Zoerardi Slouaci, felicis mariti, felicis patris, cui propositum est scribere calamo Latino et uerba "huius obsoletae linguae" in interreti mittere: Poteritne nobis exprimere suas cogitationes hodiernas sermone tali?
Eduardus Pinarius, sodalis Gaditanus, uix sibi uacat academicis in laboribus implicatus, sed nobis interdum relinquit sua scripta subsiciua.

C. Punkus Maximus Geta, ille Deus ex crapula unus solusque in interreti qui pariter scribit Latine Graeceque, certiorem me fecit de Petro Lench, cultore poesis originalis Latinae ad Montem Heliconium, ubi Anglicae aurae tamen afflant.

Et in Arcadia inueni bonum Stephanum Rocca placide cogitans de rebus hodiernis atque de optimo genere linguae Latinae docendae.

In Schola denique obuiam facta sum cuidam Homini Ciceroniano qui ex Ciuitatibus Foederatis Americae uenit: "literarum artibus studens, magistri gradum adsequitur Pennsyluaniae". Fatetur Latinae linguae amator, sed interdum tiro. Sed quis est hodie qui Latine scribat et tiro non sit? Haud plurimi.

Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... ! ut dicam pariter ac meus Thersites optimus. Et dum foliis cadentibus caelum autumnum sua frigora in mundum immittit, Latinae paginae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae florescunt.
***

*Imaginis descriptio: Muralis pictura describens "Ver Stabiae praebens flores" (Museum Archaelogicum Neapolis)

Comentarios

  1. "...qui meas insulsas nugas legit."

    Tuae nugae haud insulsae sunt! Adiuvant nos, pauperes studiosos, ut meliorem latinitatem habeamus.

    PS: Oblivisceris rei gravis; blogum tuum maximum apud haec est!

    Cura ut valeas!

    ResponderEliminar
  2. Cum Jaume prorsus assentior: scriptas tuas numquam insulsas, sed melle mellitas et sale conditas esse videri. Gaudeo tam multos esse qui Latine nunc scribant, ac spero hunc numerum in dies creturum.

    ResponderEliminar
  3. Gratias ago tibi, Jaume, pro tuis comissimis uerbis, sed mê ipsâ miserior studiosiorque tiro uiuae Latinitatis nullus est.

    Ceterum, cuius rei grauis obliuiscenda sum? Memoria mihi tenax non est aetate fluxa.

    Cura quoque ut ualeas optime !

    ResponderEliminar
  4. Tua uerba, optime Nemo, quae semper diligo, sunt mihi inmerita. Ea enim una cum tua facta ego ipsa libenter conmendo amicis interretialibus meliorem Latinitatem optantibus.

    Mmmm, mel et sal,… quomodo noscere potuisti inceptum in quod incumbam moxmox quodam cum sodale Facultatis? Non solum sapiens, sed etiam diuinus uates es. Ceterum, tibi assentior, sed spero fore ut quoque hi amici qui Latine scribere inceperint, pergant alacri animo: Latine scribere, quamuis nostrum animum pelliciat, grauis moles interdum est.

    Vale plurimum

    ResponderEliminar
  5. Pro "una cum tua facta" legite, quaeso, "uerba una cum factis" Neminis. Au, amici, quam miserrima tiruncula! Mihi in studia plura incumbendum est!

    ResponderEliminar
  6. Etiam de me miserabili scriptum est in salso Tuo commentario recenti. Ideo colloquio isto me immiscere audeo. Vix unum verbulum scripsi, iam in pagina Tua docta commentarii mei exigui vix cepti mentio facta est. Quod est mihi vere incitamento, ut micae meae creberrimae fiant, ex quibus forsan saltem in mentis stomacho panis integer coalescat. Valere te optime optat Zoerardus.

    ResponderEliminar
  7. De melle et sale ita coniunctis non opus est facultate quadam divina hariolationis: quid enim potest esse dubitatio quin, quae omnium aetatum sermonem Latinum colat, quae eloquentiam pulchritudinem concinnitatem intelligat, eadem etiam Aelredi colloquium de Amicitia scriptum legat legeritve. (Quod etiam nunc lego, quippe cuius praefationem in scholis a professore laudatam audiverim plenus admirationis, non solum propter verborum concinnitatem elegantiamque et sonorum lusus, sed etiam propter cursum ut ita dicam accentualem, quo Aelredus et fortiter et diligenter est usus.) Cui ante oculos vel ad aures etiam semel erant Aelredi libri, eidem notae sunt illae membrorum clausulae "fuisset melle mellitum" ac "fuisset sale conditum."

    ResponderEliminar
  8. Legas quaeso pro "quid...dubitatio" aut "quae...dubitatio" aut "quid... dubitationis." Nam quod alio animo incohavi, alio animo ad alium finem pertuli. Plura in studia mihi quoque, quod patet, est incumbendum.

    ResponderEliminar
  9. Mihi cordi erit legere tua uerba, Zoerarde, et scire plura tuis de factis et tua de patria, mihi aliquanto ignota, et tuis de Latinis studiis.

    Mihi notum est colloquium Aelredi Rieuallensis De spirituali amicitia, sed illarum numerosarum clausularum penitus oblita eram, quemadmodum aliarum rerum, eloquens et disserte Nemo. Vt Jacobem supra dixi, memoria mihi tenax non est. Sed memoria, sicut alia omnia, excolendo augetur.
    Quam ob rem in praesenti quosdam libros de artificiosae memoriae arte lego atque edo nasturtium.

    Ceterum id quod hîc technicis causis tacitum ac disiunctum fuit, sincera amicitia iungat in perpetuum.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria