12.10.2008

NOVA "ACTA DIVRNA" RADIOPHONICA

En uobis, amici amicaeque, noua ACTA DIVRNA mundi nuntiorum quae inueni nuperrime hac in pagina interretiali, uiua uoce optime recitata a L. Amadeo Ranierio pro SCORPIONE MARTIANO qui nuntiat ex oppido Bethlehem in Pennsyluania:



HIS "ACTIS DIVRNIS" RECITATIS ET TRANSCRIPTIS FRVIMINI!


Etiam inspicite et audite eadem in pagina alia "PRAETERITA" ut haec:




Et alia quoque"DILECTA" ut "Cena Trimalchionis recitata".

2 comentarios:

  1. Ioannes Sandrae sal.
    Gratias ago quod soles blogum meum inspicere et respondere. Etiam gavisus sum fontes latinitatis novae mihi ignotas videre in blogo tuo. De Liturgia Horarum, proh dolor versio Latina in interrete non exstat (ut mihi videtur), sed sine difficultate emi potest praecipue in Europa. Gratias quoque ago pro exhortationes in munere meo. Ut fortasse scis, debemus interdum pugnare latinitatis causa. Valeas
    Ioannes

    ResponderEliminar
  2. Grates etiam tibi, bone Ioannes, persoluo. Gaudeo multum animaduertere hanc paginam interretialem in qua Latine insulseque exaro, alicui usui esse.

    Ad uidendam uersionem Latinam "Liturgiae horarum" in interrete de qua tibi mentionem feci, necesse est nauigare cum "Mozilla Firefox" aut premere hic.

    Tibi assentior. Latinitatis causa debemus non solum pugnare, sed etiam, ut iam dixi alicubi, contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accipere siue arma tradere, quamuis certiores simus cladem fore, sed simul certiores quoque hanc cladem uictoriam fieri potest uenientibus a tergo.

    Vale plurimum

    ResponderEliminar