Experiendo

Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter:

In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus Baeticis Hispanicisque nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum euanesceretur isque in alium nouum ingrederetur una cum sodalibus linguae litterarumque Hispanicarum qui "Grex Linguisticus" nuncuparetur.

Ceteri greges essent hi:

-Grex linguarum peregrinarum
-Grex disciplinae mathematicae
-Grex scientiarum naturalium et artis technicae
-Grex artium et figuratiuae et musicae et athleticae
-Grex scientiae societatum (geographia et historia et philosophia et oeconomia).

Linguarum classicarum magistros quoddam imperium in Lyceis amissuros esse hoc fortasse sibi uelit, utpote qui pauciores numero sint quam magistri linguae Hispanicae, sed si tandem haec noua lex probaretur, eis necesse erit alias uias experiri ad loquelas Latinas Graecasque roborandas et discriminandas tum coram lingua Hispanica, tum ante ceteras linguas peregrinas. Peius esset nostra studia classica ingresisse in gregem scientiae societatum (quod haud mirum esset ex eo quod nonnumquam linguis uernaculis docuimus plura historica et philosophica et archaeologica quam linguistica litterariaque Latine uel Graece)!

Sed greges studiorum classicorum summo in discrimine esse uideri non tantum Baeticis in Lyceis, sed etiam in Vniuersitabus et Europaeis et Americanis, probe notum est, sicut suis in paginis optimus Jaume et Irisatus dissertus recenter nos commonefecerunt erga Michiganiae Vniuersitatem.

Nihilominus, quamuis nonnullae res Classicae euanescere uideantur, noua tamen alia in Rete omnium gentium inuenimus, sicut illam optimam paginam quam grammaticus Binefarensis Robertus Tener habet, ubi, inter alia et Hispanica et Latina, fabulam, cui index est PVELLA GEMMAS PROBAT: "Methodos ad linguam Latinam discendam, ad aetatem Caesaris Avgvsti celebratvri pietatis cavsa annvm saecvlarem Iove teste", exarare experitur.

Ansgarius quoque noster magno cum gaudio nobis nuntiat, ex pagina Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum (apud Legionenses), proximo mense Ianuario ineunte CVRSVM VIVAE LATINITATIS omnibus deis deabusque iuuantibus fore. Ille enim a me humiliter rogat "maximam quam possim notitiam necnon editionem praestem", quod praeconium libentissime facio, quod maioris ponderis est omnibus nobis, qui perpauci et paucissimae simus, per mutua opitulari. Bene uertat nouum experimentum hoc, optime amice!

Die XXV mensis Novembris Academia c.n. Vivarium Novum anni academici auspicationem et Romanarum aedium inaugurationem celebrabit. Acroases habebuntur a Michaele von Albrecht (De regenerandi vi ex Urbe Roma profluente, qua Europa et cunctus terrarum orbis identidem renovatur) et a Theoderico Sacré (De litteraria republica Europaea et de iuvenum moribus ad humanitatem informandis) et a Gerardo Marotta (De novo humanismo condendo). Optimum primum annum ac multos humanissimosque discipulos Academiae exopto!

VII Itinera Culturae Classicae Saguntina nuper celebrata fuerunt, quibus interfuisse cordi mihi esset. Sed non omnia possumus omnes! Ad proxima adire conabor, propterea quod Sagunti, "in urbe olim quidem amplissima potentissimaque, nunc uero ad oppidum, quod a uetustate moeniorum «Muri Veteris» dicitur, redacta" (ut dicam modo mei Gomesii Miedis, archidiaconi Saguntini canonicique Valentini) nonnullis diebus remanere ualde mihi placeret "animi recreandi gratia inter apium aluearia".

Editores paginae retialis c.n. Lingua Latina per se illustrata, nuntium quoque nobis afferunt: nouus situs ab eis instructus qui WIKI Lingua Latina inscribitur, ubi omnia quae ad libros Orbergianos methodumque actiuam linguae Latinae discendae attinent, eodem unoque in loco inuenire possumus. Ego ergo huic experimento, mihi nouo, adiutricem operam nauare coepi. Num tu?

Etiam nauis Circuli Latini Gaditani auris Fauonii secundis impulsa lente festinat ope optimi magistri Iosephi Rojas, qui nos certiores facit huius situs retialis c.n. DOCVMENTA CATHOLICA OMNIA ubi documentorum amplissimae collectiones monumentaque inueniuntur, ut inter alia Fabricii Bibliotheca Latina et Graeca et Forcellini Lexicon Totius Latinitatis.

Sine dubio ultimos per dies plura noua acciderunt quae mea de memoria ceciderunt. Si res oblitae praetermissaeque ad mentem mihi adueniunt, alio die addam.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria