5.01.2011

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum "Facile dictu, difficile factu" imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione). 

Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam "Quomodo (non) doceatur lingua Latina" nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo.

Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confiteor enim mihi displicere uocabula uel "uiua" uel "mortua" ad Latinitatem definiendam (de quo puto iam aliquid a me dictum esse)  .

Illo in situ interretiali ubi nonnulli Latine pipilamus et minurritiones proferimus delectationis exercitationisque causa (saltem ego), Nemo noster scripsit "esse multos qui velint effingere linguam Latinam non esse linguam, sed rem arcanam et quasi divinum mysterium quod est tantum mirandum". Ad haec sunt quoque, ut mea opinio sentit, qui Latinam linguam existiment tantum esse illam antiquorum Romanorum ideoque recusant omnem Latinitatem posteriorem et recentiorem tamquam deprauatam aut barbaram aut artificiosam, uel indignisismam studio, a qua opinione penitus abhorreo, a qua forte fortuna multi alieni sunt ( inter alios ex. gr. uideatis hic atque hic).

Quibus ergo dictis, magistro Alexandro uelim respondere haec: quamuis omnes consentire uideantur Latinam esse linguam (immo apud Valahfridum Stroh  "Regina linguarum" est!), de nobis tamen pendet Latinam linguam existimari ueram loquelam nec rem arcanam nec quendam griphum nec ruinam archaeologicam. Vel ut melius dicam, solum quando plerique magistri et philologi sermone Latino utemur, loquendo uidelicet et scribendo et audiendo et legendo, obtrectatoribus occasio uel subterfugium iam non praebebitur, ut argumentum ex rerum natura petitum ad Latinam linguam docendam reiciant et respuant.

Sed ante omnia magistri, maxime qui pro methodo directa uel uiua uel actiua uel inductiua propugnant, debent cornua sumere et quam primum loquela Latina uti (et Graeca!) atque etiam textos et colloquia aeuo nostro et aetati discipulorum aptare, etiamsi agmen errorum et mendorum numerosum nos obsideat. Et si periti duces qui Latine loqui sciant, prope nos desint et absint ut uiam rectam humanistarum nobis monstrent, subsidium atque auxilium optimorum librorum et cursuum studiorum petamus et teramus. Si morituram esse nollemus, non Latinitatem (quippe quae aeterna sit, dum quoque Roma), sed Philologiam Graecam Latinamque atque auiditatem legendi opera Latine Graeceque scripta, maximi momenti esset timorem et superbiam et inertiae dulcedinem fugere.

Hoc tamen uidetur (duram rem, sed rem!) facillimum dictu, difficillimum factu.


***


P.Scr.: Difficillimum tamen factu esse non debet, si adulescentes iuuenes prudentia et cultura ornati Sapiunt Agunt Loquuntur!

4 comentarios:

  1. Anónimo9:17:00

    Censeo, Alexandra, pleraque argumenta contra linguam Latinam actiue usurpatam esse subterfugia.
    Etsi nonnulli sincere eam discendam quasi omnino mortuam putent, magis secundum quod uolunt quam secundum quod patet opinantur. Scilicet mortuam eam putant quia mortuam eandem uolunt quamquam nunquam omnino mortuam esse patet liquetque. Aliter dici potest: commodiores sese sentiunt dum lingua Latina maneat disciplina tantum philologica et non lingüistica praeter philologiam.
    Ceterum falluntur, nam grammatica ac lexicon omnis linguae quasi eius codex geneticus est. Etiam si mortua esset, resurgere ergo posset.
    Alia motiuatio pro lingua Latina actiua potest tandem esse linguam Graecam adhuc uegetam uiuere.Erga cultum Occidentalem sorores inter se, potius germanae, linguae erant. Namque altera naturaliter usurpatur, usurpetur altera. Amplius,experientia docet linguam latinam actiue usurpartam incitamentum stimulusue esse, ut Graeca discatur. Ipsa magis nunc quam antea Graece diserte loqui cupires. Paulus Villaustulata duos menses Romae agere ad discendam Graecam et aliquantulum Graece sermocinari uellet. Egomet nonnullas minutas unaquaque septimana eidem inseruio. Quodammodo claudos nosnos sentimus si tantum utramcumque colamus.
    Xauierus Barbastrensis

    ResponderEliminar
  2. Gratias habeo tibi, Xauiere, quoniam opinionem reliquisti tuam meo in scriptorio, quod semper perplacet, et maxime mihi libuit legere sententiam hanc "grammatica ac lexicon omnis linguae quasi eius codex geneticus est". Valeas plurimum usque ad diem Lunae continentem, in quo, conuentu Emeritensi peracto, si fata sinunt, nos conueniemus ad pergendum loqui de "falsis amicis", loquor uidelicet de illis qui linguae Latinae Hispanicaeque obuiam eunt.

    ResponderEliminar
  3. Sandrae, Xaviero ceterisque amicis sal.
    gratiam tibi ago, Alexandra, pro tua responsione, quam nec doctrina, nec facundia mea meruerunt. Aliquot tempus trivi priusquam annotationem meam ederem legendo textus quos ligamina tua monuerunt, nec omnes plane intellexi, sed, spero, omnes me paulo meliorem fecerunt.
    Errorem meum video, cum dixerim "Latinitatem vivam" pro "Latinitatem recentem", sed tamen error iste demonstrat ubi error meus multorumque aliorum sit: ut bene dixisti, ego quoque putavi unum verum sermonem latinum esse: id est quo loquebantur antiqui Romani antiquaeque Romanae. Me pudet nunc quod ita sensi, tamen unus ex multis sum. Revera numquam a primis annis scholae usque ad ultimos universitatis, numquam fuit quis me docuerit linguam latinam etiam nunc veram linguam esse. Etiam si facile videtur id per se intellegere, ita non fuit. Nec, ausim dicere, nunc est. Nisi Senecam enim, Horatium, ceterosque auctores amarem, quid mea referret latino sermoni studere? Cur non possem tibi Anglice, aut Hispanice loqui? Revera, post viginti annos, nunc solum incepi aliquot humanistas legere, et miratus sum quantas optimas paginas in eorum libris inveni.
    Ceterum quidem non solum lector sermonis latinis, sed etiam magister sum. Quod, nunc, apud vos, me maxime pudet. Tamen cotidie aliquid meis discipulis dicendum est de ratione ipsa latini studendi. "Cur", rogant, "latino studere debemus?". Quid est mihi illis dicendum? Ut recentem latinitatem mediamque legere possint? Quarum textus, ut Miraglia ille dicit, non italice versi sunt? Et, si ita dixero, ecce mihi responsum quasi audire possum "Si ita est, magister, cur numquam mediae et recentioris latinitatis auctores legimus?". Optimam quaestionem mihi videtur, sed in schola nemo facere potest quod vult, nec mihi facultas est Bracciolini facetias legendi, aut multa alia mirabilia.
    Sic, ut finem dicendi faciam, magis magisque intellego cur lingua latina adhibenda sit, scribendo et loquendo, sed argumenta nondum inveni in eos qui "ad subtilitatem intellectuum augendam" linguae latinae studendum esse aiunt.

    ResponderEliminar
  4. Non dubito quin argumenta inuenturus sis quam citissime. Valeas multum, magister Alexander.

    ResponderEliminar