12.21.2012

Carmina hiemalia

Hiems imminens
palpitanti pectori
rutilae frondis 

       Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius, qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod "Circulare" inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum:

Annae Elissae Radke et Gerardi Alesii carmina recentissima
         Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occidentalesque) et uale dicimus autumnali tempori, ad hoc celebrandum non solum haicum, ut mos est mihi, uobis affero, sed praesertim nonnullas strophas sapphicas a Gerardo Alesio concinnatas (de carminibus Annae Elissae Radke uideatis nunc hic; de quibus plura ego dicam alias), quoniam illud carminum genus hoc anno maioris pretii ac ponderis esse uideatur.

     Ecce prima oda numero XXV inscripta "Ambulatio autumnalis", quas strophas Sapphicas selegi ad autumnum uale dicendum, quod imaginem pingit uiuidam naturae semimortuae:
Pallidus quam pallidus -ach- tuetur
languidas sol deciduas frondes.
Una avis deserta comes per arva;
    cuncta vieta. 
Hic iacet moestum catuli cadaver.
Umbra iam surgens tegit ossa. Plumas
contremiscens inflat avis, mi avis dic:
     quid faciemus?         
       Alterae uero strophae Sapphicae quae etiam mihi cordi fuerunt, haec sunt numero XVIII, quae officium bene functum celebrant cuiusdam magistrae Latinae linguae (rem permiram! nam impraesentiarum haud pauci magistri uituperati sunt et plurimi contempti sumus), cuius gratia paruulum ingenium conditum est et conformatum ad maiora:

         "Lilo Ellersdorfer (1943-1990)"
Debitas multos tibi iam per annos
gratias dum reddere posse cunctor
linquis et serus venio dolore ad
   muta sepulcra. 
Tu Latine me cupidum docebas
parvulum tuque ingenium fovebas
semper adiutrix aderas egenti
    rara magistra. 
Spes fefellit vana meaque culpa
irritus fio. Cinerem tamen nunc –
si quid hoc est – adloquor atque seras
   concino grates.

     Fruimini, lectores mei, lectrices carae, hoc frigidissimo tempore brumali legentes carmina haec atque alia tepidissima.


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada