Annum nouum exopto mellitum ac salsum
Miror in dies, nam noua semper disco inaudita inopinata! Crustum Natalicium quod ex melle amygdalisque confectum est apud nos notissimum nomine "Turrón", nouum inuenio confectum ex theobromate (70%) et lycopersico crepitanti et amygdalis cum pipere et praecipue... sale! Probandumst.
Dum delicia ex theobromate confecta probo et gusto dulciola Natalicia, dum Angelissima nobis nuntiat annum nouum 2013 in amarum uertentem simul monens 'aequilibrum' iustum et necesarium et crepitans, dum homunculi politici nobis uerba piperata dant, ego tandem omnibus uobis ominor dies futuros plenissimos amore ualetudineque bona et praesertim.... sale.
Fruimini igitur hoc peruigilio ineuntis anni et multa gaudia uobis precor noua!
Tibi quoque Fidelissimae Cassandrae exopto novum annum mellitum et salsum ac papavere et sesamo sparsum, neque carentem theobromate (quod utrum deorum cibus sit an iocus divinus, forsitan nil referat).
ResponderEliminarVae, Nemo mi sapientissime, necesse erit nouum annum condire omnibus rerum naturae condimentis, ut optime sapiat et redoleat, praesertim illo candidissimo diuinissimoque, nam 'uita humanior sine sale non quit degere'.
ResponderEliminar