12.01.2014

Editiunculae ad usum discipulorum


Editiones ad usum
discipulorum
     Hodie mensis incipit ille munerum atque donorum, quamobrem nihil magis idoneum mihi uidetur huic diei Kalendarum Decembrium quam lectores fideles donem proposito nouo. Quippe in pagina nostra nuper condita cui index Sal Musarum, magis in dies crescenti, nouam pagellam publicare decreuimus, in qua monstrentur editiunculae ad usum discipulorum a sodalibus amicisque Circuli Gaditani paratae.

      Aliae editiones quidem, quae illic uobis commendo, fortasse iam sint uobis notae, utpote quae olim in lucem a me ipsa editae sint hoc in scriptorio, aliae autem nouissimae sunt, sicut Quartum capitulum fabulae a Michaele von Albrecht pervenuste fictae, cui index 'De Simia Heidelbergensi' (auctoris uenia impetrata), de qua fabula unum et alterum commentarium quondam iam hoc in loco scripsi, uel etiam Erasmi Colloquium de iuuene et Echo, utrumque a Iarcio nostro explanatum atque illustratum. Nouas autem alias paramus, quae speramus fore ut studium maximum moueant uestrum.

       Haec pagella ficta est quasi iter litterarium per saecula, nempe inde ab Antiquitate usque ad saeculum uicesimum primum, quia, ut bene compertum habetis uos omnes, lectores candidi et prudentes, lingua Latina non est antiqua tantummodo. Homines docti per saecula Latine scribere numquam destiterunt et immo inter se loqui pergunt. Si id uehiculum conscendimus, libros Latine per saecula scriptos euoluere possumus de multis disciplinis.

          Agite ergo, lectores sermonis Latini cupidi! Conscendite nobiscum uehiculum temporis! Hodie enim dies optimus est ad iter hoc faciendum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada