ROMA: Latina poesis
[Musei Vaticani Romae "Scalae cochleatim"]
Heri angelus meus Baeticus ad me scripsit breuem dulcemque epistulam atque inter alia scripta has perbellas exhibitiones imaginum Romae annexas misit. Dum optimam causam rationemque Latine scribendi loquendique quaerere pergo (hodie haud optimistam, ut sic dicam, me sentio) his in modernis temporibus pessimis Poesi -etiamsi hac inferiore septimana plus quam centum philologi classici quadam in urbe Baetica conueniamus ad orationes acroasesque (Hispanice) habendas de lingua Latina numerose expressa-, uobiscum, beneuolis rarisque lectoribus lectricibusque qui antiqua Romanorum lingua quoque utimini ad cogitationes uestras exprimendas, partiri uelim haec photographemata, quae meam in mente attulerunt illud iter magicum ad urbem aeternam quod feci nonnullos abhinc annos una cum aliis sodalibus discipulisque:
ROMA Publish at Scribd or explore others: Magazines & Newspape politica italia
Roma, amorem animae meae
concinis. Celebratio
gloriae optima amor mihi est.
Roma-amor, mihi plus vales
Servitudine mundi.
(Tusiani, "Lingua Latina", vv. 21-25)
***
En nonnulli loci Florilegii artis Versificatoriae Cascaliani qui monstrant quomodo grammaticus Hispanus prosodiographos legerit atque excerpta fecerit:
CASCALIVS, "Florilegium artis uersificatoriae" (Valentiae 1640)
Macte! Roma tibi subito motibus ibit amor :)
ResponderEliminarIubeo te valere,
Jaume
Legendo METVLAS imitabere cancrum, mi Jaume.
ResponderEliminarNomen si inuertas Amor est, ut congruit illi.
__Nam pius in populos cuncta subegit Amor.