Plautinus cattus siue "ex ungue leonem"

'Tacitus cattus' (Saraviponti 1997)


        "Salvete plurimum iubeo vos, amicos optumos. Quis ego sim, quid mihi velim, paucis eloquar, si per vos licet. Ego cattus verus et merus sum. Nomen mihi, servo vestro, Tacito de Eichenhof; vobis autem me Tacitum audacter appellare licet; nihil ego longos logos moror. Quomodo in photographemate, quod in fronstispicio huius scripti impressum est, videre potestis (id legitimum, tamquam e syngrapho personali, ubi secundum felina edicta corpus integrum apparere debet), sum ego, Tacitus, colore fulvo, pectore calceolisque albis."


Latinissimum!

      Sic incipit liber, cuius auctrix est Hispana nomine Mercedes González-Haba (rem miram et nouam!), quem libellum Valahfridus Stroh splendere inter umbras hodiernas, ut solis radii, existimat. Mihi uero confitendum est hunc librum penes me esse non quod emissem (nam hic 'liber duodesexaginta paginarum constare dicitur uiginti quinque marcis Germanicis', quibus equidem careo!), sed potius quoniam ex forulis subterraneis Bibliothecae nostrae sumpserim hac hebdomade et lucis ope descripserim mihi filioloque.

     Placet multum filio lingua Latina et, cum certa sim ei licitum fore neque in ludis neque in lyceis discere sermonem antiquorum Romanorum, ego ipsa nonnulla Latine eum sic docere conor, ut is aetate prouectior gentes et linguas et scientiam et bonas litteras, homines uidelicet mundumque totum, melius intelligere possit. Quanam lingua hoc fieri possit nisi regina linguarum?

    Quippe "Tacitus cattus" splendet inter umbras hodiernas praesertim duabus causis:
  • Primum quod scriptus est a femina eaque Hispana (rem rarissimam!)
  • Deinde praesertimque quoniam eius dicendi stilus redolet Latinitatem, quod inter fabulas pueriles iuuenilesque hodiernas in sermonem Latinum uersas admodum desideratur.
     Paucissimas uero notitias de auctrice inueni, nisi profestrix est Cathedraria linguae Latinae, peritissima  fabularum Plautinarum (utrum Mercedes adhuc aura uescatur necne, nescire fateor, sed suspicandum est a uita iam decessisse, quippe quae prima eius opera scripta sint annis quinquagesimis saeculi praeteriti). Vtcumque res sese habet, de eius libro "felino" apud nos fere nihil dictum est, praeter unam exsistimationem leuissimam insulsamque.

      Etenim fabulae pueriles iuuenilesque infeliciter desunt optimae nobis qui Latine legere uelimus opera argumento hodierno atque iucundo. Nouissima quidem (ut unum aut alterum exemplum afferam) sunt bina opera, alterum ex Ciuitatibus Foederatis Americae, alterum ex Francogallia ueniens, quibus indices sunt "Hobbitus ille" (Neo-Eboraci 2012), auctore Marco Walker, et "Pullus Nicolellus" (Parisiis 2012), auctricibus Élizabetha Antébi et Maria-Francia Saignes.

    De "Nicolello" (displicet mihi nomen "Pulli" superuacaneum utpote redundans) multum dicere nequeo libro carens, sed hoc exemplum excerptum non uidetur nuntiare optima, nam fere nihil intellexi atque, ut dici solet, "ex ungue leonem, ex auricula asineum". Versio autem Latina parata esse uidetur discipulis Francogallicis potius quam discipulis 'omnium gentium', quod propositum praecipuum esse debet, mea quidem sententia, cuiusque fabulae Latinae.

Quid edepol sibi uult inter alias haud intellectas sententia ista q.e."Ad pariem..."?

     De "Hobbito illo" paucis eloquar, quia hoc genus fabularum ficticiarum non sit mihi cordi. Nihilominus, cum Latine scripta esset, aliquid rimata sum et denuo confitendum est mihi fere nihil intellexisse. Sed "quot homines, tot sententiae".  Ecce capituli primi initium:

'Hobbiti illius' initium capituli primi  inspice hic
in foramine terrae habitabat *hobbitus: nec foedum, sordidum madidumque foramen, nec extremis lumbricorum atque odore caenoso impletum, nec etiam foramen aridum, inane, harenosum, in quo nihil erat ad considendum aut edendum aptum: immo foramen-hobbitum, ergo commodum.
  Vbi sunt mecastor pronomina et coniuctiones et uerba temporalia diuersa quae in uersione uernacula leguntur? Exempli gratia:
In a hole in the ground there lived a hobbit...; it was a hobbit-hole, and that means comfort. 
Quadam in cauerna terrae habitabat hobbitus quidam...; immo cauerna haec hobbiti instar eratquod significat  'solacium'.

    Aliis modis procul dubio melioribus quam ego ipsa raptim conata sum, interpretari possit, sed pro certo habeo uel optima uia est ea quae Latinitatem auctoresque probatos sapit. Placet autem mihi uocalem minimam -u- inuenire hac in fabulae editione ad eius usus consonanticos repraesentandos.

         Ad lectiones ergo felinas redeo, nam arridet atque iuuat auctores Latinos qui uocantur classicos  atque antiquos euoluere per fabulas modernas.

***

P.Scr.: Eis qui casu paginam nostram Circuli Latini Gaditani nesciant, fabulam alteram Latinissimam  ibi nuntiatam commendo eamque cinematographicam cui titulus est ARMILLA:


Comentarios

  1. Commentationes, lectores mei, quas raptim hoc in insulso scriptorio exaro animi recreandi causa dum linguam Latinam exerceo et disco, denuo legere soleo nonnullis diebus post quam scriptae sunt atque fere semper menda inuenio lapsa numero haud paruo. Contristor quod menda semper insunt, laetor quod ea reperio, ueniam peto si plura in occulto mussare pergunt in me insciam.

    ResponderEliminar
  2. Beata videris, quae reperire potes quod ipsi praetervolaret Ciceroni...! Quidnam peccant scripta lautissima tua quae gratiam et delectationem optimae latinitatis habent legentibus?
    Aliud autem iudicium mihi est de “Pullo Nicolello” quem scribis, si iudicare licet ex excerpto. Etenim per iocum versio facta videtur. Nonne post anglicum “dog Latin” nunc inveniuntur nugae novi generis, quas “Latin Chouette”* apellare possimus ? Minime tamen iocosum puto nugas pro vera versione vendere...
    (*nescio an re vera hoc mirabile vocabulum “Glaucops” pro “c’est chouette” defendi possit...)

    ResponderEliminar
  3. Nimis beneuolens es erga me, cara conterranea, sed gratias tibi ago pro uerbis hoc in scriptorio relictis, quae semper quasi in tutrina prundentium penso. Cotidie autem luctor cum mendorum tyranno necnon cum domina Grammatica. De uendendis nugis mihi non referret, si tales essent quales Catullianae. Ceterum tibi imo ex corde gratulor pro paginis tuis Latinis tuorumque discipulorum, praesertim illa scripta "in auersa charta".

    ResponderEliminar
  4. gratias tibi ago in vicem!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria