Erasmus interpretatus modis musicis

'Laus Stultitiae' cantatus ac recitatus

        Hispanus Catalanus nomine Georgius Savall nuper in lucem edidit libellum cuius gratia fieri potest audire non solum modos musicos antiquos dicatos operi Erasmico "Laus Stultitiae" inscripto, sed etiam uoces uiuidas Stultitiae necnon Thomae Moro, Lutheri et aliorum humanistarum, maxime ipsius Roterodami. 

     Infeliciter autem eorum uerba auscultabuntur tantum Francogallice, quamuis etiam per Rete Vniuersale emptoribus libelli licebit legere uerba scripta aliis sex linguis, scilicet Hispanice et Anglice et Batauice et Italice et Germanice et Catalanice. Nam artifex cupit proposito fauere Europae consonae ac reconciliatae, immemor autem originis fontisque communis tot gentium in Vetere Orbe uersantium.

      Quisnam igitur nostris temporibus talia auscultare atque euoluere uellet uerbis eisdem quibus primum prolata fuerunt?

       Nam etiam ei qui Latine possent, quamuis sonis musicis antiquis delectentur, Erasmum tamen ipsi mallent interpretatum per linguas hodiernas. Quantam stultitiam!


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria