De ui ac potestate litterarum

Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate. Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis ) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana ( Nobis eam reddite, Galli! ) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Auson...