De Gaditano Erasmiano
Hos dies in quibus commentationi operam dabam mittendae ad quosdam commentarios periodicos, dum in bibliotheca atque per rete notitias quaerebam diuersas de humanistis Europaeis easque perscrutabam, casu offendi uni Erasmi Colloquiorum Familiarium, quod studium meum excitauit maximum non tantum propter eius titulum q.e. 'Synodus grammaticorum', in lucem editum, nisi fallor, anno 1529, sed potius ob nomen unius septem collocutorum, id est 'Gaditanum'.
|
Mirabar etenim praesertim duabus causis, nam me ipsa interrogabam et quid ageret Gaditanus quidam in uno opere Erasmiano et quam partem ageret hoc in 'synodo grammaticorum' conterraneus hic meus, qui in Albini grammaticos numerantis manu laeua capit septimum ultimumque digitum, nempe indicem. Sunt enim septem litteratores hoc in conuentu, sicut septem sunt sapientes illi qui in conuiuio Plutarcheo aliisque ludis inuenimus. Hi autem sapientes Erasmici ordine apparent alphabetico ad iocose disceptandum de uocabulo q.e. "anticomarita".
Sed magis magisque mirabar, colloquio perlecto, quod Gaditanus ille tantummodo semel uocem emisit inter synodum septem grammaticorum, dicens haec:
Ga[ditanus]. Sedulo quidem dixistis omnes; at mihi uidetur uxor uiro male morigera |
Scilicet Gaditanus ille buccam tantum aperuit ad salem ac facetiam proferendam, ut alioqui fama est apud nos.
Quisnam sit salsus grammaticus hic? Vnus solusque Hispanus Baeticus grammaticus qui illo tempore notissimus esse Roterodamo necnon clarissimus eius lectoribus posset, nemo alius eminet quam Antonius ille noster Nebrissensis siue Lebrissensis, sed oppidum illud uulgo dictum "Lebrija" conuentus Gaditani non est!, ut quidam perperam opinatus est, sed Hispalensis, etiamsi propinquum. Vtrum falsus est Erasmus Antonium Nebrissensem existimans uenisse a Gadibus, nempe ab 'ultimo terrarum orbe'? An de Gaditano alio uel de persona alia audacissima, cuius nomen littera G inciperet, cogitabat ille Roterodamus, nam omnes grammatici huius synodi neque homines ueri neque grammatici certi esse uidentur? Nescio. Legere pergemus.
Comentarios
Publicar un comentario