De ui ac potestate litterarum
Discipulis tertii Gradus Philologiae Classicae
Hebdomade hac mensis Maii ultima scholae academicae finem capient, unde mense Iunio periculum probationum adueniet. Hoc anno disciplinam de figuris atque de sono pronuntiationeque litterarum Latinarum tradidi uel potius, ut modo Nebrissensi dicam, de earum ui ac potestate.
Etenim inter paucas praelectiones quae nobis fuerunt, perscrutauimus documenta nonnulla ad historiam linguae Latinae illustrandam, quorum pleraeque fuerunt inscriptiones Latinae antiquissimae, ut elogia illa clarissima Scipionum (uidelicet patris et filii et flaminis Dialis) et Senatus Consultum de Bacchanalibus (de cuius argumento fabula moderna cinematographica dignissimo Titus Liuius fusius nobis enarrat) et tabula illa nostra Lascutana (Nobis eam reddite, Galli!) necnon diuersi tituli saeculo II ante Christum natum incisi atque etiam saeculis sequentibus post Christum natum. Proprietates quoque linguae Ausoniae in fabulis Plautinis summatim rimati sumus et postremo inter documenta recentiora (semper enim mihi placet discipulis monstrare sermonem antiquorum Romanorum de uita non decessisse simul cum eorum Imperio) euoluimus hunc scriptum grammatici Baetici Aelii Antonii, c.t. De ui ac potestate litterarum est, de quo interrogatiunculas eis proposui diuersas, praesertim de cap. IIII. inscripto De alphabetis hebraico, graeco et latino (Paragraph. 4.3.) apud editionem hanc modernam anni 2000:
"4.3. Apud latinos praeterea litterarum figurae sunt tres et uiginti..."
Ed. en Carlos del Valle Rodríguez, Corpus hebraicum nebrissense. La obra hebraica de Antonio de Nebrija, Madrid: Aben Ezra, 2000, pp. 271-317. |
Quamuis discipulis difficillimum sit Latine et loqui et scribere, ego tamen ad hoc semper eos excito et exercitamenta propono diuersa, ut linguam aliquatenus exerceant, inter quae hoc pensum (inter alia exercitia ad rectam Latinae linguae enuntiationem attinentia) cogitaui:
1) Quot et quae sint figurae et pronuntiationes litterarum Latinarum apud Nebrissensem, scribas:
2) Qualis est littera H apud Nebrissensem? ___
- FIGVRAE siue LITTERAE sunt: _____
- PRONVNTIATIONES sunt: ________
- Consonantes________________
- Vocales____________________
- Litterae Graecae _____________
Ex prima fronte pensum et facillimum et insulsum uidetur, sed nolite falli, nam discipulus nullus recte id soluere umquam solet: quippe 'philologia, ut ille rectissime dixit, est ars legendi lente attente prudenter... oculis digitisque' et discipulorum mos est raptim legere tantum oculis. Sed hoc exercitamentum non est nunc mihi magni ponderis, nam alia sunt hoc in opusculo Nebrissensi anno 2000 in lucem edito, quae studium mouerunt meum maximum, praesertim tres sententiae hac in paragrapho lectae: primum [1] nempe locus Plinianus citatus, deinde [2] sententia q.e. 'in dictionibus graecis aut graecam litterarum (?) habentibus', tertium [3] compago q.e. 'sequentes uocales frangunt'.
[1] Nebrissensis quidem dicit Plinium in libro septimo Naturalis Historiae scribere "Latinos omnium graecarum litterarum uim sentire atque proinde in dictionibus graecis aut graecam litterarum (sic) habentibus consonantes quoque aspiratas, hoc est, ch ph th rh recipiant". Si editor Hispanus inter uirgulas claudit uerba quae Plinius scripsisse uidetur, qua de causa ipse in adnotatiuncula non praebet locum Plinianum memoratum? Facile responsum est: quia ille non quaesiuit locum, nam si quaesiuisset, hoc tantum inuenisset:
PLIN. nat.7, 192: ... quarum omnium [sc. Graecarum litterarum] uis in nostris recognoscitur.Nihil enim scribet de consonantis aspiratis Graecis; tantummodo paulo post haec euoluimus:
PLIN. nat.7, 210: ueteres Graecas [sc. litteras] fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae,...
[2] Et qui dicamus de sententia a Plinio non scripta q.e. "in dictionibus graecis aut graecam litterarum (sic) habentibus consonantes quoque aspiratas"? Quid significant "dictiones graecam litterarum continentes"? Vbinam sententiae est nomen substantiuum femeninum ad quod refertur adiectiuum q.e. "graecam"? Aenigmate hoc studium meum mouente capta quaerere decreui in aliis editionibus.
Quid legitur in pristina illa moderna anno 1987 edita? Idem:
Antonio de Nebrija, De vi ac potestate litterarum, intr., ed., trad. y notas de Antonio Quilis & Pilar Usábel, Madrid: SGEL, 1987. |
Nihil quoque hac in editione ab editoribus modernis annotatum est de loco Pliniano ad quod referre uidentur uirgulae, quippe qui, ut supra dixerim, nihil simile scripserit. Videamus tandem quid appareat in editione principe, quae forte fortuna in Rete Vniuersali in promptu est:
Biblioteca Nacional de España, Madrid: I/1537(1) (olim R/15186(1) |
Editores moderni recte transcripsisse uidentur uocabulum breuiatum "lrarum", h.e. "litterarum" (idem scriptum alterum sub altero), sed in prima parte alterum apposite comitatur adiectiuum casu generandi ("graecarum"), in altera parte perperam ponitur iuxta casum accusatiuum ("graecam"). Quomodo soluemus aenigma? Pergamus legere.
Etenim paulo post, id est in capitulo decimo, ecce id quod Nebrissensis uerbis exprimit similibus cum de P, B et PH litteris commentationem habeat :
Capitulum X |
Alterum ergo mysterium solutum: non agitur de dictionibus "graecam litterarum" habentibus, sed de dicitionibus "graecam litteraturam" habentibus, nempe agitur de lectione perperam intellecta ab impressoribus siue typographis antiquis neque emendata ab modernis. Certe typographorum incuria facit, ut in probatissimis quibusque scriptoribus semper eruditis uiris retexenda sit, ut ita dicam modo Erasmiano, tela Penelopes; quandoquidem illi quotidie plus deprauant sua socordia, quam eruditorum diligentia possit reponi.
[3] Deest postremo quaestio tertia soluenda: quid dicamus de uerbo temporali q.e. "frangere" quando id sequuntur uocales uel consonantes? Si stricto sensu uerbum illud sibi uult "rumpere", quid sibi uult locutio q.e. "sequentes uocales frangere uel rumpere"?
Quid de hac ui ac potestate quarundarum litterarum? De hac autem plura scribam alio die otiosa Quintiliani ope, ne forte prolixitas fastidium lectorum pariat beneuolentium.
Quid de hac ui ac potestate quarundarum litterarum? De hac autem plura scribam alio die otiosa Quintiliani ope, ne forte prolixitas fastidium lectorum pariat beneuolentium.
Discipula tua nunc ipsum fieri uelim. Commentarioli hi a te scripti de quibusdam philologiae 'aenigmatibus' multum mihi placent: plura scribas, quaeso, sine dubio.
ResponderEliminarVae, suauis Ros! Es discipula quam magister quisque habere uellet!
ResponderEliminar