Ad amantes fideles uirtutis
Numquam nomen audiueram legeramue Arnobii Galli, quem offendi primum dum symbolam collegae euoluebam quandam, quae de Ioanne Genesio Sepulueda agebatur. Quae symbola initium capiebat mentione cuiusdam uersus facta q.e. "Saepe superba ruunt, infima saepe manent". Arrisit enim mihi multum pentametrum hunc, propterea quod aperiebat symbolam de humanistis qui dicuntur Ciceronianis uersantem. Quamobrem, opusculo perlecto, plura quaesiui curiosa de Arnobio illo Gallo et forte carmina nonnulla inueni alia necnon nomen uerum eius, qui feturas Musarum tales subsignabat nomine ficto, scilicet uir eruditus atque egregius Latinista Francogallicus Ioannes Soubiran, auctor multorum libellorum de re metrica prosodicaque atque interpres clarus scriptorum Romanorum diuersorum. Etenim inter carmina inuenta huius Arnobii Galli hodiernique unum Durae uirtutis amator* inscriptum prae alia studium meum diuersis causis mouerunt, quorum uersus nunc me sinite, lectores candidi, lectrices beneuolentes, aliquatenus mutatos offerre uobis, nam ex ore unius uestrum dicere audiui haec: qui sententias tales protulerit, eum superbum et parum esse amatorem humanitatis:
"Fidelis uirtutis amatrix"
"Fidelis uirtutis amatrix"
Nōn procul ā uōbīs, hominēs, quam crēditis adsum:
Nōn sōlā ē uītā quaerere uāna meum est.
Dīuitiās fugiō, nūgās agitāre celēbrō;
Omnia cum salsō, cum dominante nihil.
Iūdice mē, naucī nōn est sententia uulgī.
Nōn aliōs imitōr: mē tua iūra regunt.
Nīl mīrōr, tibimet nisi quae mīranda uidentur;
Est mihi mōs līber, mōs tibi līber erit.
Impigra lībertātis amātrix, lībera uādo,
Atquī mē plēnā nōn piget īre uiā.
Indignōs leuis ista ducēs male turba sequātur:
Nam moderātrix sum, mōrigera ipsa mihi.
_________
* Luc. IX 562
Comentarios
Publicar un comentario