Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'
![]() |
Musa barbiton tenens |
Vtcumque res sese habet, sodalis Custodius, professor linguae Arabicae optimus et uir eruditissimus, ad sessionem superiorem Circuli (uel potius Trianguli illo die) donum adtulit mirum, duo scilicet uolumina commentariorum periodicorum illorum clarissimorum proh dolor difficillimorum inuentu, quibus titulus est Palaestra Latina, fasciculos annorum 1946-48 et 1951-52 continentia, lustrum illustre, quod quadam in taberna libraria, quae dicitur, "ueterum" emptum est et quod nos augere conabimur pro modulis nostris quaerentes alios eosque diuulgantes.
Ecce uobis ergo ad hoc quartum inceptum celebrandum carmen primum, quod in prima pagina fasciculi Palaestrae Latinae anni 1946 editum est plenum salis Musarum atque admodum appositum ad nostrum Institutum peruestigationis Gaditanum:
Ad Aelium Antonium Nebrissensem
primum apud Hispanos Humaniorum litterarum cultorem
Ōlim relictam nōn bene barbiton,
Doctumque festīuīs lacessit
Dīcere carminibus Magistrum.
Qui litterārum praesidiō ferox
Dīuōque raptus nūmine, fīnibus
Nōn ante dēiectās Ibērīs
Barbaricās pepulit cateruās.
Qui fonte pūrō Castaliae bibit
Mūsīs amōrēs, et Sapientiae
Arcāna priscōrum fluenta
Gentibus Hesperiae reclūsit.
Qui nunc ab almō candidus aethere
Vultū serēnō spectat Ibēriam,
Cui nōmen aeternum relīquit
Astra petēns fugiente pennā.
Isidorus MAULEON, C.M.F.
Celsonae XVI Kal. Dec. A. 1946.
Comentarios
Publicar un comentario