De cauponula oppidana 'güichi' dicta


    Heri noctu dum ambulabamus pompas religiosas inspicientes (nam diebus festibus fruimur paschalibus Sanctae Hebdomadis), in cauponulam Europae optimam, quae tantummodo apud nos oppidanos Insulae Legionensis nomine "güichi" dicta inuenies, intrauimus audaces, ubi poculum uini et caseum in oleo conditum, quod nomine "emborrao" uocitamus, sapidisimum gustauimus. Multis quidem imaginibus antiquis et lagoenis puluere sordidis et pernis suillis e lacunari suspensis miserrima cauponula ornata (ut ita dicam) erat, sed omnium ornamentorum studium admodum excitauit meum hoc quod infra uobis appono, cui titulus est "Domestica remedia ad benignos morbos". Hic enim medicamenta a caupone prudenti praescripta reperire fieri potest omne genus, non solum ad amoris dolorem sed etiam ad laetitiam conjugi dandam necnon inter alios siue iocosos siue luctuosos morbos (rem miram!) ad sanandam bilem nigram siue μελαγχολίαν!

Cauponula oppidana siue "Güichi" Iosephi Emmanuelis Guerra


Comentarios

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria