De garrientibus Viuesianis


     Dies aestiui occasionem praebent optimam ad legendum sine maximi momenti curis caput circumsedentibus. Quamobrem ex bibliotheca Gaditana libros mutuata sum nonnullos, inter quos Colloquia selegi Ludouici Viuis Valentini, quorum  heri euoluere coepi unum lepidissimum. Ecce initium: 

GARRIENTES


NVGO 
GRACCVLVS 
TVRDVS 
BAMBALIO 
OBSERVATOR

NVG. Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui? 
TVRD. Vt nos hic sedeamus.
NVG. Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.
TVRD. Quales sunt in India.
GRAC. Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis?
TVRD. Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, "in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit iaculo superari". "Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris", ut ait Vergilius.
NVG. Scribit etiam Plinius, "turmam equitum condi sub ramis".
TVRD. Nemo id miretur, qui scirpos illius regionis consideret, quibus infirmi fulciunt gradum, diuites dumtaxat. [...]

    Initium hoc maximum estudium excitauit meum uariis causis, primum quod, quamuis homines essent qui colloquerentur, animo potius finxi bestias esse easque aues in ramis consessas; deinde quod personae istae (uel auiculae) dicuntur garrulae, sed potius eruditae atque humanissimae ante oculos lectorum prima ex fronte apparent, cum auctores antiquos Romanos tales memorarent, quales Vergilius et Plinius Maior; postremo quod loci Pliniani citati non tam inuentu faciles sunt quam ille Vergilianus, utpote qui uidelicet aliqua ex parte mutati laudentur.

     Etenim Vergilii locus a Ludouico Viue ex Georgicorum libro secundo v. 125  sumptus est isque nihil mutatus, ut uersus oportet numerosos:
Sicut etiam alia in parte colloquii eiusdem:
  • VERGILIVS: nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis
  •          VIVES:  quid est apud Vergilium: transuersa tuentibus hircis.

       Locos autem Plinianos a Nugone et Turdo laudatos Ludouicus excerpsit ex libro septimo Naturalis Historiae, cap. 2 aliquatenus mutatos, nam in illa clarissima quasi encyclopaedia Romana legimus uerba haec:
Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent. maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superiaci nequeant—e facit ubertas soli, temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut sub una fico turmae condantur equitum—, harundines uero tantae proceritatis, ut singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant.

     Etenim Ludouicus Viues per ora garrientum dicit "Plinium scripsisse" aliquid quod ille ipse alio modo posteris tradidit. Conferamus ergo hos locos scriptos:

     Naturalis Historiae non exstant codices neque editiones has lectiones Viuesianas continentes (excepto uerbo temporali "superari", quod in codicibus nonnullis Plinianis traditum est una cum illo "superiaci"), unde concludendum est Ludouicum sententias illas Plinianas aut e memoria petiuisse (quod permirum esset!) indeque aliquatenus errauisse, cum eas laudaret, aut consulte eas mutauisse, ut uocabula aptaret ad colloquium aliqua causa mihi ignota.

    Sed alios locos scriptos memoratos perscrutemus et uideamus quomodo Ludouicus cum Cicerone egerit. Qui quidem mox scripsit id quod "apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus" est:

      Pro "aliud" quidem Viues "illud" legit, quod pronomen inuenitur in quibusdam manuscriptis, unde tantummodo uocabulum q.e. "molestius" mutatum esse uidetur pro eo q.e. "peius" necnon quidam ordo uerborum.

         Bis amplius Plinius a Ludouico Viues hoc in colloquio laudatus est, saltem eius nomine proprio (unde scriptor Romanus antiquus hic euadit memoratissimus omnium): semel de partu mulierum et de numero liberorum genitorum maximo, quem fama est feminas parire posse:
  • VIVES: Grac. Quid mirum? Mulier quaedam in uia Salaria ad Leonem galeatum peperit nudius sextus ter geminos. Nug. Plinius dicit ad septimum posse procedi.

      Plinius Maior quidem de gignendis liberis uno partu usque ad numerum septimum procedi posse dicit, sed alio modo admodum diuerso et Trogum sequens [7, 33]:
  • PLINIVS: et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est Trogus.

      Vltimum exemplum de auiculis agitur, unde ad uerba initialia redimus, nam mentio fit cuiusdam lusciniolae in ramo sedentis:
  • VIVES: Plinius scribit, eam [sc. lusciniam] praesentibus hominibus diutius et accuratius cantare.

        Nihil autem simillimum neque aliqua ex parte simile inuenimus in Historia Naturali nisi hoc [10, 81]:
  • PLINIVS: Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissim<is> digna miratu ave.

aut hoc [10, 84]:
  • PLINIVS: Visum iam saepe iussas [sc. luscinias] canere coepisse et cum symphonia alternasse.

     Leges ergo orationis solutae, ut apparet, minus strictae (ut ita dicam) sunt quam illae uersuum uel artis poeticae sacrae, si locos scriptos memorare et laudare nonnumquam uolumus, quibus legibus tacitis Vergilius integer intactusque manere uidetur coram Plinio turbide inquinato, Cicerone autem medium locum idque fere diligentissime obseruatum tenente. Saltem hoc in colloquio Viuesiano, quod hodie tecum, candide lector, compartiri uolui, quia hoc in loco pacifico Europae meridionalis, ubi habito, uentus saeuit in nos obstans quominus ad litus adire possim.

Comentarios

  1. Bene tibi sit, Alexandra spectata! Perlibenter fructûs otii tui studiosi accepi! Gratias! Est Ludovicus Vives magnum nomen in re publica litteraria, sed eius opera – confiteor - mihi omnino ignota sunt. Qua de causa mihi te interroganti indulgeas, quos libros a concive tuo conscriptos mihi commendes. Suntne omnes partes illorum Colloquiorum tam lepidae, quam excerpta ea, quae nobis lectoribus dono dedisti? Optime valeas!

    ResponderEliminar
  2. Gaudeo quod fructus nonnullos accepisti, Beate humanissime, otii mei insulsi, nam semper puto lectores fere nullos in scriptorium intrare hoc, ubi aliquando uersor ad exercitandam linguam Latinam. Qua de causa inter clarissima Ioannis Ludouici Viuis opera omnia, quae plusquam quinquaginta numerantur (uideas quaeso paginam ad eum dicatam hanc: http://bivaldi.gva.es/estaticos/contenido.cmd?pagina=estaticos/vives/vives_crono_obras ), tibi lectori eruditissimo et hospiti spectatissimo commendare mihi placet eius “Exercitationes lingua Latinae” Bredae Brabanticae anno 1538 primum editas, quae xxv colloquia continent lepida atque iucunda, quae adhuc diligenter lego. Alia eius opuscula olim euolui, ut ea quorum tituli sunt “De conscribendis epistolis”, “De ratione studii puerilis epistulae duae”, “De disciplinis” et “De ratione dicendi”. Multa prudenter scripsit Ionnes Ludouicus Viues de lingua Latina et de illius aetatis moribus, ut haec: “Latinae linguae permagnae sunt et ad loquendum et ad recte sentiendum utilitates; est enim ea uelut thesaurus quidam omnis eruditionis, quoniam magna et praestantia ingenia Latino sermone disciplinas omnes conscripserunt, ad quas nemo potest peruenire, nisi per linguae illius cognitionem”.

    ResponderEliminar
  3. Gratias tibi, Alexandra egregia, ago singulares pro responso tuo! Perlibenter tua sequar consilia! Dicta tua mihi erunt tamquam acus magnetica, cum in scriptis Ludovici Vivis incumbendo vacabo. Nonnihil operum viri illius doctissimi Valentini et in Helvetia in lucem editum esse modo adverti. Opus cum titulo «Linguae Latinae exercitatio», quod mihi praeter cetera commendasti, ergo ille «libellus valde doctus et elegans», ut in subtitulo lego, Basileae in urbe apud typographum Robertum Winter editus est. En nexum (forsan tibi usui est):
    http://www.e-rara.ch/bau_1/content/titleinfo/2106331
    Nunc tibi iterum gratias agens optima quaeque exopto. Caelum tibi et nunc et diebus venturis sit tam serenum, ut undis maris perfruens Gaditanis relevare caput, reficere oculos, animumque mentemque recreare possis. Usque quam optime valeas!


    ResponderEliminar
  4. Immo tibi gratias summas ago atque habeo pro nexu utilissimo et pro uerbis tuis erga me beneuolentibus. Bene ambula et redambula.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria