De Musa tragica

"Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit"
 
    Abhinc una hebdomade iter sex dierum suscepi ultra finem septentrionalem Hispanorum, in urbem scilicet Europaeam, quae esse dicitur luminum amorisque, impraesentiarum autem umbris cooperta cladis terrorisque, sicut aliae civitates Veteris Orbis, quae esse dicuntur quasi terra continens unita atque ex radicibus Graecis Latinisque roborata, sed potius hodie regio esse videtur disjuncta a barbaris gentibus profligata atque in sinu pacis falsae posita. Quod mirum non est, nam si parva licet componere magnis, res Europaea non multum discrepat a consuetudine familiari.
       Iter enim fecimus decem et septem homines, consanguinei videlicet et cognati atque affines, plerique a matre eadem gnati ceterique nepotes ideoque concordia ducti, unde exspectandum erat ut omnia leniter fluerent tamquam sedatus amnis sine ullis salebris. Duo affines tandem atque unus consobrinus itinere abstinuerunt, quia causae valetudinariae et laborales obstiterunt quominus ii in aliena civitate peregrinarentur.
      Aetate minor viator decem annos natus erat et maior septuaginta et unum, in summa decem feminae et septem viri, quorum septem homines minus quam viginti annorum erant, omnes scilicet discipuli, ceterique plusquam triginta, alii munere nonnullo plus minusve certo fungentes, alius invite otiosus, postremo mater vidua rudeque donata. Imaginari denique potes, candide lector, quomodo hoc in grege tam vario ramosoque aetatibus et moribus et consuetudinibus, etiamsi ex eodem trunco procedenti, res sese habuerint. Difficillimum quidem fuit urbem perlustrare, nam alii non passibus aequis alios sequebantur. Erant quidem qui imagines de se ipsis una cum monumentis urbanis identidem capiebant, alii festinabant omnia spectare aventes, alii tantum de emendo cibo munusculisque cogitabant. Itineris altero die unus ex grege se sejunxit et visitationem urbis reliquam solus fecit, quod tamen permirum nobis non fuit, quoniam eius mos esset. Multum risimus, sed etiam discordia non defuit, unde quarto die grex divisus est in duas partes, id est, in tardiores et in celeriores, quamquam noctu omnes eodem deversorio conveniebamus.
        Alio die, dum in deversorium circa mediam noctem omnes redibamus tramine subterraneo vecti, quidam vir aspectu spurcus temetum redolens in traminis currum, quo vehebamur, intravit (utrum nativus fuerit an peregrinus, care lector, pro certo tibi dicere nequeo, sed indutus more occidentali erat capillis promissis fuscis et barba minima). Illic ineramus nos Hispani atque etiam duo Asiatici et quattuor Africani et unus Indus, quem ebrius iste appropinquavit clamans ferus: "I in malam crucem, Inde! Abi domum!" aliaque non intellecta. Et ostium traminis manusque suas magna cum ira pulsabat et verberabat. Indus tandem aliquando exiit iratus atque tacitus, sicut omnes nos timidi silentesque sessi pergebamus, quoad vir iste qui bestia videbatur discessit. In mentem statim venit meam verba cuiusdam consobrinae, viginti et quattuor annos natae, hac in urbe sex annos solius habitantis, quacum secundo die cenam jucundissimam sumpsimus: "Gades redire aveo: familiam hic creare nolo, quia urbs haec quasi silva est plena bestiarum. Amica per vim stuprum recens passa est atque admodum periculosum est noctu ambulare. Sed praesertim redire volo quia parentes, amicos necessariosque desidero."
         Quarto die nos divisi in duos greges diem degimus facetum in regno magico vicino, quamquam calor nos oppugnavit inclemens. Noctu autem soror natu tertia cruminam perdidit in statione traminum ferriviariorum. Sed quid censes, lector benevolens? Num putas cruminam a sorore fatigata amissam esse? Mane sororem in sedem custodum publicorum comitati sumus quinque homines ex grege familiari et illic horas matutinas, quibus uti voluissemus ad visitanda Musea, trivimus. Vae miseris nobis! Abi in malam rem, nequam grapheocratia Europaea! Forte fortuna soror, quamvis tesseram identitatis perdiderit, in deversorio condebat syngraphum commeatus, quo ea aeroplano vehi posset.
       Ultima nocte denique aliae duae sorores inter se collisa sunt, quia videlicet gregem moderari tam diversum et numerosum facile non erat: altera enim minor sententiam suam imponere anxia in alteram majorem voluit, quod cum illa ipsa non impetravisset, conviciis tamen hanc vellicabat. Postremo mater familias pacem afferre lacrimans et sorores ad concordiam frustra redigere conata est fere spreta, neque vero confecta pax fuit neque invicem datae dextrae, quia salem ambae gustare non potuerunt. Nam die sequenti reditus in Hispaniam susceptus est et hodie in sua quaeque soror domo est, altera procul ab altera.
         Quod mysterium antiquissimum de sale foederis eos, qui a majoribus suis id didicerunt, monet quid faciendum sit ad componenda jurgia, quod videlicet non semper fieri poterit, unde Musa tragica arcessetur, quae liquida voce et cum cithara nobis cantum dabit lugubrem aut querulum.
       
       
  

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria