Miserum Ovidium!
Cauponula Legionensis "Ovidius" nuncupata in via "Alfonsi illius Vindicis" sita |
Nuper reversa sum ex quodam Conventu in urbe Legione celebrato, qui quinque dies productus est inter calores diurnos maximos et horas nocturnas frigidiusculas, ut usitatum est terris mediterraneis Hispaniae inter septentriones et solem occidentem
spectantibus. Iter fecimus longissimum atque iucundum quattuor sodales raeda vecti, beati atque avidi fruendi dies otiosos procul negotiis academicis. Urbem illam primum ipsa visitabam, quae mihi visa est pulcherrima, monumentis antiquis munita ornatissimaque, auris siccis et odoriferis circumsaepta, tabernis civium peregrinorumque concurso bullientibus, quae omnia, cum jam advesperaceret, color quasi aureus tegere videbatur. Dies erant illic feriati Sancto Paulo et Sancto Petro sacri, unde tantus conventus hominum et frequentia. Illic quoque nos convenimus homines linguae Latinae periti, qui fere omnes acroases doctas dixerunt coram auditoribus attentis docilibus benivolis. Sed ut mos est huic generi coetuum, spatium temporis iucundius erat id quod, dum intercapedinem audiendarum orationum faciebamus, colloquiis privatis datum erat. Sermocinata sum quidem multum et horis suavibus fructa sum cum amicis iam mihi notis fabulans necnon sermones varios cum hominibus, quos per rete omnium gentium tantummodo noveram, primum serens. Tempus quidem currebat lepidum, sed etiam spissum et densum, quam ob rem noctu defatigata semper redibam ad deversorium.
Deversorium quidem non erat procul a loco ubi Conventus celebrabatur indeque viis solitariis aliquando transibamus domorum veterum plenis, in quarum una cauponam prospeximus ruinosam, quae variis causis studium excitavit nostrum. Dubito autem utrum unus ex comitibus Gaditanis fuerit qui primus eam animaduerterit an ego ipsa eam invenerim. Utcumque est, omnes quattuor sodales mirati sumus non solum quod cauponulae illi "Ovidius" nomen erat, verum etiam quod in via "Alfonsi illius Vindicis" extructa erat atque ante oculos apparebat et clausa et admodum obstructa. Etiam iuxta januam fenestrula spectabatur clatrata et in parte sinistra quoddam receptaculum sordium porcello in fronte picto. Quid enim unus sodalium salsum tunc cogitaverit, nunc bene scio. In mentem autem meam statim venit imago saporis aciduli rem praemonens aliam, veri autem similiorem, scilicet illo in loco oppilato quasi in ergastulo miserum Ovidium sepultum esse vivum a quodam barbaro vindice, utpote qui aegre ferret vulgus profanum Musas gustare posse humaniores ei negatas.

Comentarios
Publicar un comentario