Contraria iuxta se posita magis elucescunt?

 
       Cras hebdomas incipit dies continens maxime contrarios atque inter se oppositos, quos iam multos menses exspectabam, unde spero fore ut omnia tandem aliquando magis elucescant, utpote quorum decursus laboriosus fuerit et admodum negotiosus, nihil autem rei habens cum Musis mansuetoribus et litteris politioribus. Hebdomadis enim priores dies erunt insubidi et insulsi et inanes, plenissimi numerorum, partium centesimarum, formularum, tabularum atque innumerarum chartarum grapheocraticarum, quae omnia uno abhinc anno paraueram. Existimatores enim uel inspectores ad Facultatem nostram tandem aduenient, ut decernant utrum Gradibus octo nostris academicis liceat alios sex annos disciplinis philologicis instituere necne. Et quomodo illi hoc agent? Documentum per annum totum superiorem, inquam, paratum ipsi rimabuntur et postea moderatores Graduum, professores, discipulos nunc studentes atque etiam egressos, omnes denique qui in Facultate Philosophica et Litteraria opus faciunt, de numeris percontabuntur necnon de commentariis, quos ego ipsa sodalesque in illo documento annuo exarauimus.

          Percontationibus autem ac coetibus absolutis eis, quibus ipsa interesse debeo, in terram statim aduolabo externam, quae est 'omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret', ubi denique diebus iucundissimis et fructibus dulcissimis Musarum frui atque auris uitalibus uesci possim procul a negotiis insulsis Hispanicis, quod die Iouis fiet usque ad diem Dominicum. Redita quidem uobis, lectores mei fideles, omnia illustrabo, si inde domum uidelicet incolumis redeo.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria